091. Az esztergami káptalannak bizonyságlevele, hogy Cusud, Hatuburnak fia, Ruhman birtokát Kalanda fiainak eladta. 1243.

A B C D

Achilles Diuina miseracione Prepositus Strigoniensis vniuersumque eiusdem loci Capitulum omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Jesu Christo. Ad vniuersorum noticiam volumus peruenire, quod Cusud filius Hatubur in nostra constitutus presencia, sua nobis relacione demonstrauit, quod medietatem terre Ruhman pro sex marcis argenti, et medietatem cuiusdam terre alterius videlicet Tusnapulay, que est sita iuxta terram Kalanda, pro duabus marcis argenti iure hereditario possessas, Petch et fratri eiusdem nomine Benedicto, filijs Petri de Kalanda, vendiditt perpetuo possidendas; et idem Cusud professus est, dictam pecuniam plenarie recepisse. Cuius eciam terre Ruhman medietatem aliam Lauduanus et Gregorius, jobagiones Castri Neugradiensis ab eodem Cusud possessam, vendiderunt eisdem Petch et Benedicto, prout in litteris nostris prioribus continetur; et ita totalis terra Ruhman ad ius et dominium Petch et Benedicti prenotatorum est deuoluta iusto titulo empcionis. Commetanei autem terre Ruhman sunt hy: Arrua, Isyp filius Pulan, et Fulcus filius Pouche. Vt igitur supra dicta possessio salua semper permaneat et inconcussa, super hoc presentes litteras concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Licardi Lectoris, anno gracie Mş CCş XLş IIIş. Venerabili patre nostro Stephano Archiepiscopo, Petro Cantore, Fabiano Decano, Ambrosio Custode, ceterisque Canonicis feliciter existentibus.

(Eredetie bőrhártyán, a pecsét elveszett, a főmélt. herczeg Eszterházy családnak levéltárában.)