A B C
Vniuersis presencium noticiam habituris Capitulum Ecclesie Budensis oraciones in Domino salutares. Possessionum tytuli multis sepe calumpniis impugnuncivm; ipsos tamen non sufficit eneruare calumpnia, si ex fide testium et scripti testimonio obtinuerint firmitatem. Proinde relacione presencium innotescat vniuersitati vestre, quod constitutis coram nobis Michaele Comite Wesprimiensi ab vna parte, et Johanne filio Thadei ex altera, predictus Johannes viua voce protestatus est, quod quandam porcionem terre sue hereditarie, quam in Erdi habebat pro parte sua, et medietatem cuiusdam insule, que ipsum contingit, supradicto Michaeli Comiti pro decem marcis argenti uendidit perhenniter possidendas, et summam pecunie antedictam sibi totaliter fuisse persolutam, et sex personas libertinorum suorum, quorum uocabula sunt: Thomas cum filio, Albert cum filio, Kelemen et Huswet, eidem Comiti uendidisset, cum terra et insula supradictis. Vt igitur possessiones prenominatas Comes Michael quiete et irreuocabiliter ualeat possidere, et ut eciam solucio pecunie pro eisdem possessionibus solempniter facta, apud vniuersos habeatur manifesta; presentes ad peticionem parcium concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Jona Cantore, Simone, Philippo, Hize Decano, Damiano Notario, et ceteris Canonicis existentibus. Actum anno ab Incarnacione Domini millesimo CCş quadragesimo tercio.
(Eredetie bőrhártyán, melyről hártyán a káptalan pecsétje függ, a budai kir. kamarai levéltárban.)