Capitulum Zagrabiensis Ecclesie uniuersum omnibus presentem paginam inspecturis salutem in Domino. Notum facimus omnibus tam presentibus quam futuris, quod accedens ad nostram presencium ex una parte Michael Comes frater Chocholt Comitis, et ex altera parte Gregorius filius Abramus coram nobis uiua uoce proposuerunt, quod Michael Comes emisset a Gregorio filio Abramus quandam terram empticiam in Velichase octo marcis argenti, et quod dictus Gregorius precium sue terre, quam uendidit, a Comite Michaele pleniter accepisset, tali tamen condicione, quod quacunque die emergens causa Michaelem Comitem super eadem terra inpeteret, terram illam Gregorius liberare teneretur; si uero terram illam ordine iudiciario perire contingeret, supradictus Gregorius pro illa terra tantam terram et tante qualitatis de sua terra hereditaria Michaeli Comiti restitueret. Prima autem meta illius terre hec est, scilicet Ocrog, que est inter metas Floriani et Salomonis, et Gregorij, et inde descendit per unam paruam uiam ad magnam uiam crucis, et per eandem uiam uadit uersus meridiem; et inde uergit ad locum, qui dicitur Trebeneg laz, que laz pertinet ad Ecclesiam Sancti Petri, et ibi finitur meta Salomonis; inde uadit uersus occidentem ad arborem fagi, que wlgo dicitur bichfa, in qua est uetus signum crucis; deinde tendit ad cerasum, in qua est signum crucis; deinde uero uadit ad locum, qui dicitur Radislov laz; et exinde ad arborem platani, que wlgo dicitur jawor, super qua est signum crucis; deinde tendit ad arborem fagi, super quam eciam est signum crucis, et ibi silua pertinet Michaeli Comiti, plana autem terra Cupizlao jobagioni Gregorij; et inde uadit ad arborem nir; deinde uersus occidentem uergit ad riuulum Laste, et riuulus ille cadit ad Velicam; et deinde exiens uadit Cupan laz; et postea ascendit ad montem uersus orientem ad frutectum auellane; et inde reuertitur ad priorem metam, scilicet Ocrog. Nos igitur ad peticionem utriasque partis in testimonium huius rei presentes litteras conscribi fecimus, et sigilli nostri caractere confirmauimus. Anno gracie Mş CCş XLş tercio. Existente venerabili Zagrabiensi Episcopo S., Fila Preposito, Petro Cantore, Barano Lectore, Gregorio Custode, Cornelio Decano, et ceteris fratribus eiusdem Ecclesie.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a káptalannak pecsétje vörös-kék selyemzsinóron függ, a budai kir. kamarai levéltárban.)