In Christi nomine. Anno Incarnacionis eius millesimo ducentesimo quadragesimo tercio, Indiccione prima mense Septembri die XI. introeunte. Temporibus domini Treguani venerabilis Episcopi, Stepconis Comitis, Petri de Luca, Pauli et Martini Blasij Judicum Traguriensium factum est. Cum inter ciues Spalatenses et Tragurienses ex antiqui hostis persuasione gravis fuisset exorta discordia, ita, ut inter utrasque ciuitates belli iam rabies incepta de die in diem miserabiliter increscere videretur; Ego frater Girardus de Mutina ex Apulie partibus superveniens, una cum fratre Paulo et fratre Andrea predictarum ciuitatum compacientes discrimini, in magnam cordis affeccionem succensi fuimus, tam nefarij belli intei fratres et propinquos incendium Diuino suffragante auxilio extinguere, et partes in pacis et concordie vinculum reformare. Tandem in nomine Domini cepimus inter ipsos de pace tractare, et ita nobis gracia Diuina affluit, ut ambe partes de facili in nostrum arbitrium compromitterent, promittentes et obligantes se stare ad omnia, que nos pro bono pacis vellemus 150statuere inter ipsos. Nos vero perscrutatis prius voluntatibus et intencionibus utrorumque, habito inter nos fratres diligenti tractatu, hoc volumus et precipimus sub debito prestiti iuramenti, et statuimus sub interminacione subiecte pene partibus absque omni contradiccione et reclamacione in perpetuum obseruandum. Inprimis ergo volumus et precipimus, ut villa de Ostrog cum omnibus suis pertinencijs et cum omnibus adiacentibus terris sit in jus (így) et proprietate Ecclesie Sancti Domnij, ita quod totum integre possideat, sicut possedit tempore G. Archiepiscopi usque ad aduentum domini Regis Bele nullis privilegijs seu instrumentis preiudicantibus, quantum in hoc eidem Ecclesie in perpetuum. Sed quia olim questio fuit inter Ecclesiam Spalatensem et civitatem Traguriensem super territorium de Biaci et Sancti Vitalis, ipsam questionem relinquimus indiscussam. Item volumus, ut Tragurienses nullum inimicum Spalatensium recipiant, retineant, siue foveant per se vel per alium apud se molientem insidias vel inferentem dampna Spalatensibus; et hec eadem pari tenore Spalatenses observare Traguriensibus teneantur. Item volumus, ut omnes terre patrimoniales, que sunt inter confinia Spalatensia et Traguriensia restituantur dominis suis saluis racionibus debitorum vel societatum in quibuscunque rebus, que omnia suo ordine vel jure decurrant. Adhuc volumus, ut omnia dampna utrique parti quocumque modo illata, siue iniurie commisse invicem dimittantur, siue in hominibus, siue in rebus, et numquam possit de cetero a partibus super his questio concitari. Salua in omnibus fidelitate et reuerencia Corone Regni Hungarie. Ut autem hec statuta salubria robur perpetue obtineant firmitatis, volumus, ut quecunque parcium rebbellis et inobediens huic composicioni extiterit, faciendo contra predicta vel aliquod predictorum, teneatur nomine pene soluere ducentas marcas argenti, medietas quarum ad obedientem partem deveniat, altera medietas fisco Regis applicetur; et pena soluta nihilominus suprascripta omnia semper firma sint et rata. Ut autem hec omnia valeant inviolabiliter observari, sigillis utriusque partis presentem paginam fecimus communiri.
151Ego Johannes Casioti Examinator manum meam mitto.
Et Ego Jausinna Primicerius et Traguriensium Juratus Notarius jubentibus fratribus Girardo, Paulo et Andrea, et voluntate predictorum Judicum et Communitatis Traguriensis hanc cartam scripsi et signo consueto signavi.
(Carrara Ferencz, Archivio Capitolaro di Spalato, Spalato 1844. 74. l. Lucius ezen okmány olasz fordítását közli, Memorie storiche di Trau 46. s köv. ll.; melynek itt hiányzó bevezetését l. Fejérnél Cod. Dipl. VII. k. 4. r. 92. l.)