In nomine Sancte Trinitatis et Indiuidue Vnitatis. Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie Cumanieque Rex in perpetuum. Grandis eminencium virorum fidelitas grandem apud illustres et magnificos remuneracionis graciam promeretur, et maxime cum eminencia eorum fidelitatis opera per quandam quasi violenciam requiruntur. Proinde ad vniuersorum tam presencium quam posterorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod predilectus et fidelis noster Dyonisius Banus et Dux tocius Sclauonie a tenera adhuc etate nostra pariter et sua inseruiens, fideliter regens et dirigens gressus suos de virtute multimoda fidelitatis multiplicium operum produxit in virtutes pro utilitate nostra et Regni nostri, personam suam carissimam simul et res exponendo fideliter et viriliter dubijs enentibus et fortunis; propter que in Magistrum Agazonum meruerat prefici a nobis, amplius eciam preferendus. Et vt quedam de multis, tanquam in sue fidelitatis delicijs delectando nominetenus exprimat mens Regalis; in conflictu generali, quod habuimus in Soyow cum gente pestifera Tartarorum, intuicione persone nostre sagax et strenuus extitit laudabiliter pugnando. Postmodum vero, cum ad partes maritimas vergeremus, nunquam se a nostra nostrorumque familiarium custodia elongauit, peruigil et intentus circa recuperacionem prosperitatum nostrarum, quas eo tempore a nobis subtraxerat manus Dei. Et quia dulcissima fidelitatis eius obsequia cum ad alciores gradus nostre gracie merito extulerant, in Banum et Ducem tocius Sclauonie prefecimus eundem, ex cuius officij debito, sicut diuersarum Ducatus eiusdem parcium defensionibus cum fore intentissimum oportebat, sic per diuersimoda prelia diuersa in proprio corpore stigmata suscepit, vir strenuus, adprime dimicando, quorum cicatrices 153nunc et quoad uixerit in corpore suo portat. Specialiter autem, cum in prelio, quod habuit circa partes maritimas, traiectum fuerit guttur eius inpetu iaculi balistalis, signum euidens, quod ibi latere non potest, euidenter predicat preconio laudis eius. In memoriam itaque multiplicium seruiciorum eius, non tamen in plenam recompensacionem, cum longe minus sit, quod ei offerimus in presenti, quam quod ab eo suscepimus indecidue fiddelitatis ac eminencium seruiciorum merita frequentata, quasdam possessiones Destyn sine herede defuncti, empticias et iusto alio titulo acquisitas, que secundum aprobatam Regni nostri consuetudinem ad manus nostras fuerant deuolute, videlicet Vrbona in Symigiensi, et Horost in Crisiensi Comitatibus existentes, prout ad ipsum Destinum pertinebant, hereditarijs tamen possessionibus eiusdem Destyni cognatis suis relictis; et quandam terciam possessionem Chereoaburda nomine in Comitatu Crisiensi existentem, que fuit Petk calui Crisiensis, et ipso sublato de medio, cum ei nullus successor legitimus remansisset, ad manus nostras iuxta pretactam consuetudinem fuerat deuoluta, quocunque nomine, sine hereditario jure, sine a castro exemptam prius possederat; omnes autem dictas tres possessiones cum collecta marturinarum et cum omnibus attinencijs et vtilitatibus earum, eidem Dyonisio Bano et Duci tocius Sclauonie, et per eum suis heredibus heredumque successoribus in perpetuum contulimus et donauimus. Exprimentes, quod collectores marturinarum per Banum siue Ducem quicunque pro tempore fuerint constituti, de percipiendis marturinis earum se intromittere non presumant. Possessionis igitur Destyn, que Vrbona vocatur, prout per Petkonem filium Wlchk de genere Kamancha, qui de mandato nostro ipsum in eandem possessionem introduxit, cognouimus; prima meta incipit ab oriente iuxta vineam Gledk sub piro, et tenendo metas cnm terra castri Chesmiche cadit paruam in vallem ad viam, que intrat siluam, et ibi sub fago est meta; et per eandem viam transit siluam per terreas metas et arbores crucis signo notatas, et peruenit ad terram filiorum Nadiha, et tenendo metas cum eisdem iuxta siluam, vadit versus meridiem ad montem Cepel, vbi sub ceraso sunt mete; hinc descendendo ad caput cuiusdam riui, qui wlgariter Pelgrina nominatur, vbi separatur a terra filiorum 154Nadiha, incipiens tenere metas cum filijs Pribizlow in eodem riuo, et per metas terreas descendit prope domum filiorum Prebizlow, vbi exit a riuo predicto ad orientem ad dumum auellani vergens ad partem meridionalem ad finem silue, et per metas terreas cadit in fluuium Chernech, vbi separatur a terra filiorum Prebizlow, incipiens tenere metas cum Schulen Weznico castri de Gordoa, et eundo ad occidentem in eodem riuo Chernech apud arbores, videlicet ilicis, tylie et fagi, in quibus est signum crucis, separatur a terra Schulen, incipiens tenere metas cum terra Marci et aliorum de genere Dersiuoy, et eundo per eandem aquam Chernech apud arbores in modum crucis signatas separatur a terra generacionis Dersiuoy, et tenet metas cum Hudyna Comite, et per agnam Chernech cadit in fluuium Chesma, per quem descendendo exit in riuum Rogozna, per quem tendit superius versus aquilonem, et dimittit riuum vergens ad orientem ad dumum auellani, et tenendo metas cum Thoma filio Rorocon iuxta siluam per terreas metas et arbores signatas peruenit ad quandam viam ad terram Magistri Desteni, et sic intrat siluam Chernech versus orientem, tendensque per metas terreas ad arbores signatas, transit duos riuos Rogoznam et Ossewpatak versus septemtrionem ad arborem zylfa, sub qua est puteus, et procedens per viam et per metas terreas versus occidentem cadit in riuum Chernusnyk, per quem descendit in aquam Nogurbona, et transit aquam eandem, et per metas terreas venit ad aquam Brezcoch, et separatur a terra Magistri Desteni, incipiens tencre metas cum Thoma filio Rorocon per eandem aquam, per quam eciam cadit in aquam Kisurbona, per quam vadit supra prope domum Zylya, et dimittendo aquam eandem in quadam valle per cerasos ascendit in montem, tenendo metas cum castrensibus de Chesmicha, et peruenit ad riuum Kopriwni, per quem eundo peruenit ad domum Dragyna, et inde per cerasos et pirum, et per metas terreas in campo peruenit ad arborem sorbelli, sub qua est meta; hinc ascendit pirum in vallem versus orientem, et ascendens montem per terreas metas iuxta vineas castrensium de Chesmiche reuertitur ad primam metam, et ibi terminatur. Prima vero meta terre Horost, prout per Jaxam Banum filium Isach, qui de mandato nostro ipsum in eandem possessionem introduxit, 155cognouimus, incipit ab oriente in fluuio Golgonicha, et tenens metas cum terra Cruciferorum Sancti Sepulcri de Golgonicha, vadit versus meridiem ad latus cuiusdam montis, et eundo superius iuxta siluam incipit tenere metas cum castrensibus de Kemluk, et descendens ad vallem versus occidentem, et ascendit iterum in montem versus castrum Kemluk, et cadit in vallem, que est iuxtaaquam Kemechniche ex parte orientali; et per ipsam vallem vadit versus aquilonem, ascendendo ad vineam Sebka castrensium de Kemluk, et peruenit ad pirum signatam cruce, sub qua est meta,; deinde per metas terreas versus aquilonem peruenit ad magnam viam, que vadit Worosdinum, et ibi separatur a terra castrensium de Kemluk, et iuxta metam terre Ceroaburda, ac iuxta metas terre Cruciferorum predictorum versus orientem per metas terreas cadit in vallem, que vallis cadit in predictum fluuium Glogoncha, et per ipsum fluuium reuertitur ad priorem metam, vbi terminatur. Prima quoque meta terre Ceroaburda, prout per dictum Jaxam filium Isach, introductorem in hanc eciam possessionem cognouimus, incipit iuxta fluuium Glogoncha sub ceraso quadam, que habet signum crucis a parte orientali iuxta terram Cruciferorum eorundem sub monte quodam, qui Lipoagora vocatur; et tendendo sursum in monte vergit ad partes occidentales, applicans ad magnam viam, et ibi sunt tres mete separantes terram Horost et Ceroaburda et eam que est castri Kemluk; et inde per eandem viam ad montem per siluam et per arbores signatas in modum crucis tendit per siluas et viam ad montem, que Cremernagoncha dicitur; et circuenudo venit ad quendam paruum campum ad fagum, super qua est signum crucis; et per quendam berch descendit in aquam Glogoncha, vbi est meta terrea; inde per eandem aquam inferius protenditur ad locum, vbi aqua Craygyna cadit in aquam predictam, et per Cragyna tendendo sursum vsque caput eiusdem, et iuxta viam in latere montis, sub arbore sorbellina est meta terrea, et vergens ad partes orientales, sub arbore ihor est meta et puteus; et inde per viam ad pirum sub vineis et ad puteum, hinc per viam et metas terreas, et arbores signatas transit viam ad montem Kamennagoricha; et de monte ad viam, per quam eundo iuxta vineas parumper sub ilice est meta antiqua, de qua via cadit in aliam viam, que venit de villa Cruciferorum 156Sancti Sepulchri, et in transitu vie sunt tres mete; hinc per viam illam, que transit priorem viam descendendo per metas terreas, vadit ad villam Cruciferorum predictorum, que Strasischa vocatur, et ibi est meta terrea in exitu ville in via, et per ipsam viam paruum eundo iuxta quandam fossatam de ipsa via exit ad montem iuxta vineas et asscendit ipsum montem per metas, que sunt sub cerasis, ad metam, que est sub piro in vertice montis illius iuxta vineas; inde descendit per indagines vinearum ad quendam riuulum, vbi est meta, et transiens riuulum asscendit in montem ad quandam ilicem, in qua est signum crucis iuxta vineas; inde superius ad maiorem ilicem signatam cruce in cacumine montis; et descendendo tendit ad viam que est sub monte Podholyn; hinc per eandem viam procedendo iuxta viam est meta terrea, et modicum eundo iuxta latus montis, qui dicitur Holyn, tendit ad piros in superiori parte vinee Zeder; inde descendit ad minorem Glogoncha ad pirum, sub qua est puteus; inde asscendit per aliam pirum in vertice montis Graduch per antiquum cumulum terre, qui ettowen dicitur; hinc per decliuium montis separando a terra Emerici descendit ad quandam arborem, que ihor dicitur sitam iuxta riuum predictum Glogoncha, et cadendo in ipsum fluuium et sursum eundo reuertitur ad priorem metam, et sic terminatur. Ne igitur sepedictus Dyonisius Banus et Dux, vel sui heredes heredumque successores super antedictis possessionibus temporum curriculo a quouis inquietari valeant, vel aliquatenus molestari, sed eis omnibus eedem perpetuo et irreuocabiliter perseuerent, presentes in perpetuam stabilitatem donacionis, nostre concessimus litteras eminencioris sigilli nostri aurei, auree videlicet bulle nostre caractere insignitas. Datum apud castrum Galaas per manus venerabilis patris Magistri Benedicti Archyepiscopi Colocensis aule Regie Cancellarij; venerabili Stephano Archyepiscopo Strigoniensi existente, Cleto Agriensi, Bartholomeo Quinqueecclesiensi, Stephano Zagrabiensi, Benedicto Chanadiensi, Benedicto Gyeuriensi, Heymone Wacyensi, Artulpho Transiluano, Adam Nitriensi Episcopis Ecclesias Dei feliciter gubernantibus; Vesprimiensi Ecclesia vacante, Vincencio Preposito in Episcopum Waradiensem electo; Ladizlao Palatino et Comite Symigiensi, Matheo Magistro Tawarnicorum et Comite Posoniensi, Dyonisio 157Bano et Duce tocius Sclauonie, Demetrio Judice aule nostre et Comite Musuniensi, Rolando Magistro Dapiferorum et Comite Supruniensi, Mauricio Magistro Pincernarum et Comite Jauriensi, Stephano Magistro Agazonum et Comite de Vrbaaz, Arnoldo Nitriensi, Balduino Ferrei Castri Comitibus, et alijs quam pluribus Comitatus et Magistratus tenentibus, anno Dominice Incarnacionis Mş CCş quadragesimo quarto decimo septimo kalendas Julij Regni autem nostri anno nono.
(A csasmai káptalannak 1379-ki „Nicolaus filius Johannis filii Mark de Vrbonar” számára „feria 5. prox. post festum Omnium Sanctorum” kiadott átiratából, a budai kir. kamarai levéltárban.)