Bela Dei gracia Hvngarie, Dalmacie, Choroachie, Rame, Seruie, Gallichie, Ladomerie, Cumanieque Rex vniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in eo, qui Regibus dat salutem. In partem cedit sollicitudinis illustrium, circumspeccionis sue oculos super uniuersos sibi subditos inicere, et bonos pro apparato lucro remunerare, seruum uero torpentem ab opere bono condempnare; uulpecule uero, qne multorum perpetracione malorum Regni eciam sublimes demoliuntur, sapiencia capi debent, ut liberius possint boni in uia mandatorum Domini ambulare. Proinde ad uniuersorum presencium et posterorum noticiam harum serie uolumus peruenire, quod dilectus et fidelis noster Michael Comes de Vorosd, frater Buzad Comitis, a primeuo puericie nostre tempore exhibuit nobis eminencia fidelitatis opera liberaliter et libenter, adeo ut nostro adhuc tenero lateri ardenti desiderio coniunctus, in custodia et tuicione persone nostre nulli se et sua 158periculo exponere formiduus; postmodum autem cum Regnum nostrum Diuino iudicio fornax succenderat Thartharorum, ex multa fiducia quam ab eius fidelitate mens Regia obtinebat, cornostrum et animam nostram, karissimum uidelicet primogenitum nostrum Ducem Stephanum inclitum et illustrem in manus eius duximus commendandum, qui eundem primogenitum nostrum vna cum aliis prolibus nostris tristi tempore letos retineus in deliciis conuenientibus, sanos recondidit et illesos. Demum uero cum partes maritimas adiissemus, idem Comes Michael confinia nostra circa Vorosd et Petouiam in tante turbacionis tempore contra malefactores quamplurimos illesa et indempnia potenti uirtute ualidoque brachio conseruauit, proficiscendo de uirtute in uirtutem, et in sua fidelitate culmen constancie ascendendo. Et quia longum esset enarrare per singula eius opera laude digna, saltem ut per radicem conprehendamus ramos, frondes et fructus arboris commendande, ipsius generacio fidelis semper extitit Corone Regie ac deuota, utpote in Regno suo fructus dulcissimos, nam Barones fidelissimos germinauit. In contrarium uero quidam de Sclauonia nomine Puchuna tot et tanta in Regno nostro ducente maligno spiritu mala perpetrauit, propter que membratim per diuersa loca suspendi, toto Regno contra ipsum reddente testimonium, merebatur, clamantibus contra ipsum homicidiis multis, et aliis nephandis criminibus, et specialiter sanguine Magistri Ochuz filii Ochuz Bani, quem inter alios crudeliter interfecit; cuius mors fecit tristiciam toti Regno; que multa et enormia nostro et nostrorum Baronum et tocius Regni nostri iudicio ipsum ad alicuius horrende mortis periculum perducebant. Verum quia misericordiam diligimus, ut a misericorde et id testante Domino misericordiam consequamur, eodem Puchuna possessionibus suis omnibus, per quas transgredi poterat et transgrediebatur, facere mala et fecit, iustissime spoliato, personam ipsius libere abire permisimus sub eo condicionis ligamine, quod lesis per ipsum satisfaceret, de cetero talia committere postponendo. Cuius possessiones, uidelicet Lobur et Velica, Clenonik ac Zlogonam cum omnibus attinencijs suis, prenominato Michaeli Comiti de Vorosd, et suis heredibus in memoriam multiplicum seruiciorum eius, non tamen in plenam recompensacionem, cum longe minus sit, quod ei offerimus in 159presenti, quam que ab ipso suscepimus indecidue fidelitatis ac eminencium seruiciorum munera frequentata, in perpetuum contulimus, pleno iure sub eisdem metis, et terminis, et signis, quibus dictus Puchuna eas noscitur tenuisse. Ne igitur in posterum dictum Michaelem vel suos heredes heredumque successores super eisdem possessionibus quispiam ualeat inquietare uel aliquatenus molestare, sed eis omnibus fidelibus seruicijs acquisita perpetuo et irreuocabiliter perseuerent, presentes in perpetuam huius rei memoriam concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine iure perpetuo et irrefragabiliter roboratas. Datum aput castrum Zala anno Dominice Incarnacionis millesimo ducentesimo quadragesimo quarto, quinto Idus Octobris, Regni autem nostri anno nono.
Kívül. Super collacione possessionum Lobur, Welica, Clenonik et Zlogona Michaeli Comiti de Vorosd.
(Eredetie bőrhártyán, a pecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban.)