B(ela) Dei gracia Dux et Banus tocius Sclanouie vniuersis tam modernis quam futuris presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Quum labit ex hominum memoria et rerum turbe penitus insufficiens; idcirco ea, que aguntur in tempore, ne labantur cum tempore, litteris annotari et sic usque ad posteros illesa solent asseruari. Hinc est, quod vniuersorum tam presencium quam futurorum tenore presencium quam futurorum tenore presencium fieri volumus manifestum, quod cum Adrianus terram quandam de suis cognatis de generacione Grobie, videlicet Dragvila, Bracha, Zulupu et Milec, empcionis titulo comparasset, ipsos iam dictos venditores terre predicte coram nobis statuit, qui suam vendicionem viua uoce - - - - - - prefati Adriani factam fuisse retulerunt. Igitur idem Adrianus instanti humili precum instancia postulauit a nobis, vt hominem nostrum ad ipsam terram conspiciendam ac cunctis metis et terminis distinguendam transmitteremus. Nos vero peticionibus ipsius obtemperantes hominem nostrum misimus cum ipso ad sepedictam terram conspiciendam et metis separandam. Qui cum commetaneis super ipsam terram secundum consuetudinem transire constitutus, nullo contradicente seu prohibente, undique metas eleuasset, rediens 176ad nos metarum ordinem taliter edisserauit: Prima meta incipit ab oriente iuxta fluuium Liscouch - - - atam et conterminat terre eorundem predictorum vendencium; deinde procedendo per eandem viam, et tenendo metant cum eisdem, in ipsa uia peruenerunt ad quendam riuulum, et in riuulro tenet metam cum eisdem; item deinde procedendo superius, et diuidendo metas per riuulum peruenerunt ad caput ipsius riuuli, et in caput riuuili habet metam terream cum eisdem; item deinde declinendo versus septemtrionem ascenderunt ad monticulum, et ibi habet metam cum eisdem; deinde procedendo et descendendo de monticulo peruenerunt vsque ad predictum fluuium Liscouch; item deinde procedendo inferius iuxta fluunium, ipso fluuio metas dividendo cum predictis peruenerunt usque ad priorem metam; et sic terminarunt. Vt autem hec in nostri presencia facta rei series nullis vnquam temporibus in irritum valeat retractari, salva semper et inuiolabilis permaneat, presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus dilecti et fidelis Notarii nostri Magistri Benedicti, anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo quarto.
(Az eredeti után Frankl Vilmos, Hazai Okmánytár III. köt. 7. l.)