Capitulum Bachiensis Ecclesie uniuersis presentem paginam inspecturis salutem in Domino. Vniuersitati fidelium presentibus innotescere uolumus, quod coram nobis astantibus Iuan filio Farcasij ex una parte, Smaragdo Preposito de Hanta pro fratre suo - do Comite de Wlcov ex altera, proposuit dictus Iuan, quod - - totam terram suam de Sancto Nicholao cognatis suis consencientibus uendidit pro sex marcis, pecunia uero, sicut ex partibus sciuimus, plenarie persoluta. Vt igitur gesta coram nobis stabilitatem optineant, presentes litteras alphabeto intercisas sigilli nostri impressione concessimus confirmari, anno gracie Mş CCş XXXXş IIIIş. Vincencio Preposito, Zoen Lectore, Symone Cantore, Andrea Archidiacono Syrmiensi, Anthonio Archidiacono Scegediensi, Adriano Custode, Nicolao Decano, ceterisque Canonicis Deo feliciter ministrantibus.
A B C
(Eredetie bőrhártyán, melyről a pecsét elveszett a főmélt hg. Eszterházy család levéltárában. )