Nos Capitulum Zagrabiensis Ecclesie significamus omnibus presens scriptum inspecturis, quod cum Tristan Comes ex una parte, et Petrina jobagio Castri de Sala ex altera, vna cum Ezen Curiali Comite Georgij Comitis Zalayensis, et cum Iwan Comite terrigena ad nostram accessissent presenciam, memoratus Petrina coram nobis proposuit, quod aliquam partem de terra sua valentem ad V aratra, que sita est inter Drawam et Muram, Tristano Comiti, cuius terre vicina est, pro XII-cim marcis uendidisset. Super quo predictus Eseu Curialis Comes G. Comitis tam uerbo Georgij Comitis, quam suo uerbo testimonium exhibuit, quod Petrina terram, quam uendit, libere posset uendere, quia sua propria terra est; et hoc idem Iwan Comes terrigena cum quibusdam jobagionibus Castri Zalayensis affirmauit. Cuius terre mete prima incipit de fluuio Mura ab aquilone in Popowa, et ibi sunt due mete de terra; inde per magnam siluam contra meridiem tendit ad flumium Regnet; et inde transit ad arborem iagned, sub qua sunt due 185mete de terra; deinde per campum tendit ad magnam viam, vbi sunt due mete de terra; deinde transiens per magnam viam contra meridiem uadit ad terram filij Cachelin, cuius terre conterminatur; inde uadit ad terram Damasa contra aquilonem, et conterminatu: terre Damasa; exhinc redit ad terram ipsius Tristani, et conterminatur terre eiusdem; deinde transit per magnam uiam, et directe uadit ad Muram, et ibidem terminatur. Vt autem ista empcio firma et illesa perseueret in posterum, in testimonium eius dedimus presentes litteras sigilli nostri munimine roboratas, anno gracie Mş CCş XLş IIIIş Existente venerabili Fila Zagrabiensi Preposito, Petro Cantore, Barano Lectore, Gregorio Custode, Petro Decano, et ceteris fratribus eiusdem loci.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a káptalan pecéstje zöld selyemzsinóron függ, a budai kir. kamarai levéltárban.)