124. IV. Béla megerősíti Trau város szabadsági állását. 1245.

In nomine Sancte Trinitatis et Indiuidue Unitatis. Bela Dei gracia Hungarie, etc. Rex ete. Ad notitiam igitur vniuersorum prosentium serie volumus peruenire, quod cum arduis quibusdam impulsi negotijs ad partes accessissemus maritimas tractaturi, quae causae qualitas et conditio temporis requirebat, et ad ciuitatem nostram Tragurij venissemus; venerabilis pater Treguanus Episcopus ipsius Ciuitatis pariter cum suo Clero, necnon fidelis noster Chernoe Carbonis Rector et Judex et Ciues uniuersi fidelitatem reddolentes omnimodam, quam a tempore 189antecessorum nostrorum Regiae Coronae exhibere consueverant indefesse, occurrerunt nobis illariter et iocunde cum omni apparatu laudis et solemnitatis, et obtulerunt humiliter omnia, quae honorem nostrum decebant, ore et opere nostrum dominium reuerentes; qui etiam nos tam honorifice susceptos in suis municionibus, simul cum nostris pluribus, qui de Regno Hungariae et Sclauoniae a facie Tartarorum effugerant, diutius detinentes, administrauerunt nobis multa et non modica deliciarum genera, ita quod absque parcitate cuneta exhibentes, non solum nobis, verum vniuersis, qui nobiscum aduenerant, tanta liberalitatis opera impenderunt, quod iam merito non solum fideles, sed fidelissimi poterant appellari. Nos itaque tot et tantis ipsorum seruicijs et fidelitate potius considerata, ex Regia munificentia prouidere intendentes, tum quia propter eorum fidelitatis meritum quaedam iisdem ciuibus ab antecessoribus nostris fuerant concessa, tum quia affectus et voluntas gratiae nostrae erga ipsos adeo iucaluerat, quod mercede debita carere non poterant, sicut nec decebat, eisdem libertatem ab antecessoribus nostris concessam, sicut ipsa priuilegia testabantur, duximus conseruandam, concedentes et iurantes per sanctam crucem et sacrosancta Euangelia omnia, quae subsequuntur, diligentius observare. Videlicet quod firmam pacem, statum et libertatem ipsorum integram couseruabimus, et faciemus ab alijs conseruari; Episcopum et Comitem, quem Clerus et populus de communi consensu ellegerint, studebimus confirmare. Et lege ipsos antiquitus constituta cum Judice ipsorum uti permittemus, corum in nullo consuetudinem infringentes. Ceterum vollumus, quod secundum approbatam ipsoram consuetudinem de tributis, que de mercatoribus extraneis in portubus et portis Ciuitatis proueniunt, duae partes nobis recipiantur, tertia vero pars Comiti, et decima pars Episcopo Ciuitatis absque diminutione qualibet colligatur, sed ciues ipsius Ciuitatis ab amni exaccione tributi liberi sint penitus et exempti. Ad hoc cum in praedictam Ciuitatem pro negotijs Regni tractandis vel casu quolibet accesserimus, nemini ciuium vis domorum suarum per quempiam ex nobiscum advenientibus inferatur, sed hy tantum ipsorum domos introeant, quos eorum dilectio duxerit admittendos. Nobis etiam aut Bano pro tempore constituto nihil ab ipsis ciuibus nomine tributi 190vel debiti exsoluatur. Ad hoc volumus et concedimus, quod nemini extra muros Ciuitatis in aliqua causa respondere teneantur, sed quicunque cum ipsis agere voluerit, coram ipsorum Judice eosdem conueniat, secundum consuetudinem ipsorum hactenus obseruatam. Obsides etiam ab ipsis non recipiemus, cum semper ex parte fidelitatis exstiterint, et existant; sed in nostra Curia seruire volentibus stipendium, sicuti nostris impendemus, et morandi vel discedendi, cum eis placuerit, liberam habeant facultatem, nullumque super hoc eis grauamen vel molestia inferatur. Si autem aliquis ipsorum ciuium negotia in terra seu mari exercuerit, nullum persoluat pedagium, nullumque tributum reddere tenettur. Porro siquis extraneus de Regno nostro vel aliunde cum uxore, filijs et bonis suis, propter indignationem Regiam contra ipsum exortam ad memoratam Ciuitatem confugerit, liberum sit ciuibus ipsum receptare, eumque infra spatium septem dierum retinere, post quos si gratiam Regiam obtinere interim nequiuerit, cum uniuersis rebus suis abire libere permittatur. Praeterea si quis ex ciuibus ipsius Ciuitatis alio ire voluerit causa inibicommorandi, secure cum uxore, filijs, familia, et omnibus rebus suis, quocunque sibi placuerit, ire pacifice permittatur. Ad hoc terminos territorij et possessionum antedictae Ciuitatis, sicut in antecessorum nostrorum priuilegijs inspeximus contineri, praesentibus duximus inserendos, et pariter confirmandos; ita ut a columpna, quae est sub Costrog quondam inter ipsos ciues et Spallatenses sita, est pro termino usque ad villam, quae Smoguicze nuncupatur, nullus omnino audeat ipsos inquietare, nec si intra memoratos terminos aliquis iure hereditario possessionem habuerit, sicut decet. Nomina vero villarum seu locorum, quae intra praememoratos terminos in possessionibus totiens dictae Tragurinae Ciuitatis in praedecessorum nostrorum priuilegijs exprimuntur, sunt haec: Monasterium Sancti Petri de Clobouzo cam pertinentijs suis; villa Biacy cum toto territorio suo; et Ecclesia Sancti Vitalis cum territorio suo; Ecclesia Sancti Georgij cum territorio suo; pascua Biuulij cum omnibus pertinentijs suis; campus Tragurij cum omni introitu et exitu suo; totum Mezolinum cum omnibus circumstantijs, agris, montibus et vallibus usque ad Smoquice superius memoratum. Siquis antem super antedictis 191possessionibus, suggestione falsa vel tacita veritate, aliquod priuilegium aliquando impetrauerit, nollumus contra haec uires aliquas obtinere. Vt igitur omnia praemissa robur perpetuae firmitatis obsineant, nec possint per quemquam imposterum retractari seu in dubium rouocari, praesenti priuilegio ac caractere aureae bullae nostrae ea fecimus communiri. Datum per manus Magistri Benedicti Praepositi Albensis aulae nostrae Cancellarij et Electi in Archiepiscopum Collocensem; existentibus Bartholomeo Quinqueecclesiarum, Stephano Zagrabiense, alio Stephano Vaciense Episcopis; Arnaldo Pallatino, et Comite Symigiense, Dionisio Banno Sclauoniae et maritimarum, Matheo Magistro Tauarnicorum et Comite Nitriense, Vyllermo Agasonum, Rollando Dapiferorum, Mauritio Pincernarum Magistris in aula nostra, Demetrio Comite Musuniense, et ceteris quam pluribus Magistratus et Comitatus Regni nostri tenentibus suo modo. Anno ab Incarnatione Mş CCş quadragesimo quinto, decimo challendas Aprilis Regni autem nostri anno septimo.

(A velenczei köztársaság „Libri de Commemoriali” czímű államkönyveiből. II. köt. 430. ok. ll.)