Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Choroacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex vniuersis Christi fidelibus presencium noticiam habituris salutem in eo, qui Regibus dat salutem. Regia benignitas, que frequenter extraneis benefacit, debet suis fidelibus, eorumque gratantibus seruicijs benignius porrigere munificencie sue manus, ut alij exemplo inde sumpto ad offerenda Principi fidelitatis et seruiciorum munera feruencius inuiteutur. Proinde ad uniuersorum 192tam presencium, quam posterorum noticiam harum serie uolumus peruenire, quod nos considerantes multimoda seruicia dilecti et fidelis nostri Comitis Prinz, filij Comitis Regnaldi, que a primis puericie temporibus nostre pariter et sue, continuata fidelitate nobis impendit, tam in corpore Regni Hungarie, quam iu partibus Ruscie, quociens ad exercitum illuc nos ire contigerat, et in terra Aszani, ac eciam in terra Teutonica multociens, nec non circa partes maritimas sub nostro uexillo strenue militando; in memoriam tot seruiciorum eius, non tamen in plenam recompensacionem, cum eius meritis proponamus in pluribus respondere, terram quandam nomine Bille, commetaneam terre sue nomine Knysa, que habitatoribus eius castrensibus de medio sublatis quasi uacua remanserat, in Comitatu Zaladiensi; quam terram noster inclite recordacionis pater Andreas Rex Hungarie gloriosus patri suo Regnaldo Comiti memorato, consideratis eius et progenitorum suorum Corone Regie impensis seruicijs, quondam eciam contulerat, suo priuilegio confirmatam, sed tempore reuocacionis perpetuitatum fuerat eadem collacio retractata, nunc eidem Comiti Prinz et suis legitimis successoribus in perpetuum contulimus pleno iure sub eisdem terminis siue metis, quibus per inquisitores et judices, sicut in alijs Comitatibus, sic et in Zala a nobis quondam deputatos, ipsa Castro fuerat emendata. In cuius possessionem per dilectum et fidelem nostrum Comitem Marcum filium Luce Contitis ipsum fecimus introduci. Ne igitur ipse Comes Prinz, uel sui heredes heredumque successores super cadem terra in posterum ualeant inquietari seu aliquatenus molestari, presentes in perpetuam stabilitatem huius nostre donacionis concessimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine iure perpetuo roboratas. Datum apud monasterium Cisterciensium in Topliz anno Dominice Incarnacionis millesimo ducentesimo quadragesimo quinto XII. kalendas Maij Regni autem nostri anno decimo.
(Eredetie bőrhártyán, a sárga-violaszínü selyemzsinóron függött pecsét elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban. Hiányosan közölte Fejér Cod. Dipl. IV. köt. I. V. 389. l.)