Bela Dei gracia, Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Servie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus presentes literas inspecturis salutem in Domino. Ad universorum presencium posterorumque noticiam harum serie volumus pervenire, quod fideles nostri Comites Michael et Mogh filii Jako quondam Comitis in nostra constituti presencia protestati sunt coram nobis personaliter, quod de terris illis, quas eisdem dederamus in permutationem terre ipsorum Scepredas nomine terram octo aratrorum, scilicet in villa Ratun ad quinque aratra, et in Tolmach ultra Wagh ad tria aratra sufficientem Nicolao Comiti et Tump fratri ejusdem pro illa porcione terre, quam iidem intra Scepredras memorata ex donacione dicto Jaco possidebant, dedissent et contulissent, perpetuo pacifice possidendam, ita quod ulterius nec ipsi nec ipsorum heredes prenotatos Nicolaum et Tump ac ipsorum heredes, heredumque suorum successores superiam dicta terra poterunt aliquatenus molestare, quam utique donacionem et ordinacionem, ut processu temporum nequeat per quempiam in irritum revocari, presentibus duximus confirmandam. Datum in Zolim anno Domini Mş CCş XLş Vş., quinto kalendas Octobris, Regni autem nostri anno undecimo.
(Robert Károly király 1327-ki évi eredeti átiratából közli Nagy Iván.)