Nos Stephanus Aule Regie Judex, Comes Nitriensis, significamus omnibus presentem paginam inspecturis, quod Magistro Peccha Canonico ac procuratore venerabilis patris Adam Episcopi Nitriensis, et populis de Razwag Castri Trinchiniensis in nostri presencia constitutis, procurator proposuit antedictus, quod cum ipsi populi domino suo memorato Episcopo ad iustam solucionem tenerentur decimarum, se ab hac solucione nitentes retrahere, iustas decimas denegarent. Ad quod illi respondentes, non ad iustarum decimarum, sed ad binarum solummodo capeciarum de qualibet mansione solucionem annuatim se debere teneri, unanimiter affirmarunt. Quorum itaque propositis sic auditis, sicut ordo iudicii deposcebat, procuratori prememorato super hoc probacionem duximus indicendam. Die antem ad hoc statuto accedente, cum pluries tactus procurator per testium produccionem esset paratus ad probandum suumpropositum, tam ipse procurator, quam eciam sepius nominati populi a nobis humiliter postularunt, ut ipsos ad composicionem permitteremus inter se, si fieri posset, amicabiliter ordinandam. Qua igitur postulacione fauorabiliter admissa, cum ipsi ad nos pacificati rediissent pristaldo nostro Comite Moysa de Borth mediante, sepissime dicti populi contra iam prefatum Episcopum se minus iuste processisse cognoscentes, se deinceps ad iustarum decimarum solucionem pacifice faciendam coram nobis firmiter obligarunt. Ut autem huius rei series salua semper et inconcussa permaneat, et ne unquam ab ullo prorsus hominum queat in irritum reuocari, presentes concessimus litteras in argumentum amplioris tidei sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Dominice Incarnacionis Mş CCş XLş Vş.
(Eredetie bőrhártyán, a hártyazsinegen függött pecsét elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban. )