A B C D
Philippus Prepositus Strigoniensis et eiusdem loci Capitulum omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Ad vniuersorum noticiam uolumus peruenire, quod Petrus de Cubulcut ad nostram accessit presenciam, et terram suam, quam habebat in Coroa ad duo aratra, ut dicebat, quam emerat de Theodoru, Thoma et Chemer de eadem villa Coroa cum duobus locis piscacionis et feneto pro totidem falcastris, qui super hoc consensum prebebant coram nobis, et omnibus alijs commetaneis consencientibus; nobis scilicet et alijs, quorum nomina sunt: Cheka de Zolgagevri, Bencha, Opour et Evscud jobagiones bochariorum domini Regis; Michael jobagio bochariorum Regine; Gunter et Laurencius jobagiones domini Episcopi Wesprimiensis, Abbas et Conuentus de Pilys; vendidit Nicholao Comiti preconum domine Regine pro duabus marcis et tribus fertonibus sibi plenarie persolutis, iure perpetuo possidendam; et super hoc litteras nostras testimoniales idem Petrus Nicholao Comiti peciit exhiberi. Nos igitur pro instancia peticionis eiusdem presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Georgij Lectoris anno Domini Mş CCş XLş quinto.
(Eredetie bőrhártyán, a sárga-vörös selyemzsinóron függött pecsét elveszett a budai kir. kamarai levéltárban.)