Omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam posteris, quibus presentes patuerint, Agriensis Ecclesie deuotum Capitulum salutem in Jesu Christo a Judeis pro nobis crucifixo. Vniuersitati uestre tenore presencium duximus declaraudum, quod accedens ad presenciam nostram Ponit filius Ponit sua nubis relacione monstrauit, quod totam terram fratris sui Worosd Comitis, quam habebat in Miscovey, que ad ipsum iure hereditario est deuoluta mortuo Worosd Comite supradicto, uendidisset Magistro File Preposito Zagrabiensi et fra tribus suis, Tome Comiti, et Petro, pro triginta marcis argenti, quas se plenarie accepisse ab eisdem recitauit Ponit memoratus; presentibus, et ad id absque omni contradiccione permittentibus eundem cognatis suis, uidelicet Georgio filio Mice, Nivolao et Jacov filijs Pangracij, Nicolao filio Panli, Johanne filiu Pauli de Caban, Michaele filio Munchucy, qui eciam consensum in iatu empcionis et uendicionis contractu aliorum suorum cognaturum, qui personaliter coram nobis non astiterunt, proposuerunt ueraciter constitisse. Vt autem huius rei memoria perpetuam capiat firmitatem, nec ab ullo uniquam infringere uolente malignanter uendiciunis et empcionis contractus supradictus cassari ualeat, ad instanciant partis utriusqne nostras eis super hoc litteras concessimus communi fratrum nostrorum consensu, presentibus tamen Petro Cantore, Cyka Custode, Magistro Leustacio Noui Castri, Farcasio de Bursua, Laurencio de Patha et Ladizlao de Borsod Archidiaconis. Regnante glorioso Hungarie Rege Bela; Stephano Strigoniensi, Benedicto Colocensi Archiepiscopis; Domino nostro Cleto Uenerabili Agriensi Ecclesie existente. Anno Domini Mş CCş XL. quinto.
A B C D E
(Eredetie bőrhártyán, melyről a káptalan pecsétje vörös selyemzsinóron függött, a budai kir. kamarai levéltárban.)