Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex vniuersis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis salutem in omnium saluatore. Licet Regalis munificencie benignitas ad quoslibet manu largiflua habere se debeat; illos tamen vberioris et amplioris gracie beneficio confouere tenetur et amplecti, quorum fidelitatis constanciam per experimenta didicit, et morum honestatem firmiter comprobatam. Ad vniuersorum igitur noticiam harum serie uolumus peruenire, quod cum dilecti et fideles nostri Magister Iwan, et Lyter filius Lyter, a primeuis puericie ipsorum et nostre temporibus grata nobis fidelitatis opera inpendissent; maxime tamen eo tempore, quo Tartari Regnum nostrum Diuina permissione acerbe flagellarunt, ipsi venerabili patri Benedicto Archiepiscopo Colocensi et aule nostre Cancellario aderentes, honesta fidelitatis opera sibi, et in eius persona Nostre Celsitudini, tum uersus partes maritimas Regni nostri negocij qualitate exigente nobis procedentibus, tum eciam in alijs partibus Regni nostri nobis commorantibus, inpenderunt, ad honorem Regium, que fuerant opportuna, fideliter adimplendo, adeo quod et numero et merito de obsequialibus nostri lateris sunt non indebite computati. Nos autem, quibus ex officio Regie dignitatis incumbit, metiri merita singulorum, et singulis iuxta meriti qualitatem respondere, cum ipsi copiam terre non haberent, ut apciores possent in antea inueniri, medietatem terre speculatorum nostrorum de Wolcou, que Mihali appellatur, eis duximus perpetuo conferendam, tam ab ipsis quam ipsorum heredibus heredumque successoribus iure perpetuo possidendam. Cuius terre mete, sicut per dilectum et fidelem nostrum Enardum Comitem de Wolcou intelleximus, per quem ipsos in possessionem corporalem dicte terre 210fecimus introduci, hoc ordine distinguntur; quod a parte orientali commetaneus ipsorum est Emsa kenezius; et abhine a capella Beate Virginis Marie procedit superius iuxta Scoham, et eciam medictate terre Mhali prediete reuertitur in terram ipsorum emticiam cum sex metis, et ibi tota meta supra dicte terre terminatur. Ne uero hec a nobis facta donacio per aliquem perperam agentem valeat in irritum reuocari, sed salua semper et inconcussa perseueret, ad perpetuum robur obtineudum presentes eisdem concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine perempniter roboratas. Anno gracie millesimo ducentesimo quadragesimo sexto, XVIII kalendas Februarij, Regui autem nostri anno vndecimo.
(Eredetie bőrhártyán, melyről sárga-fehér-vörös selyemzsinóron a király kettős pecsétjének töredéke függ, a budai kir. kamarai levéltárban.)