Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Crowacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie Cumanieque Rex omnibus, ad quos presens scriptum peruenerit, salutem in salutis auctore. Ad vniuersorum noticiam, tam presencium quam futurorum, harum serie volumus peruenire, quod cum Masa cum Benedicto 219et Mathya filiis suis, Bala cum Prusa filio suo, Balascus cum Buc filio suo, Bud cum Georgio et Gurganus filijs suis, Stayzlaus cum Iwanc et Egidio filijs suis, Dobrina cum Myko et Woyn filijs suis, Woyzlau cum Bencha filio suo, et Thomas cum Gregorio, Lauryn et Piscur filijs suis, de minori villa Selepchen nomine, jobagiones Monasterij Sancti Benedicti iuxta Granum seruientes in equo proprio, qui wlgo luosicsag dicuntur, a seruicio dicti Monasterij se presumpcione propria retraxissent, et eosdem Abbas predicti Monasterij Sancti Benedicti de conueniencia sui Conuentus in iudicium euocasset; sed cum grauamen imminere sibi presensissent, tandem ante diffinitiuam sentenciam ad gremium Ecclesie recurrentes; pro inobediencia, quam temeritate commiserant, ab Abbate et Connentu predictis veniam postularunt, confitentes, se esse jobagiones Monasterij prenotati, in equo proprio seruientes; sicut au Abbate et Conuentu supradictis per priuilegium pie memorie domini Stephani, quondam Regis Hungarie tercij, Geysse Regis filij probabatur. Petentes humiliter, ut cos in antigna ipsorum consuetudine seruare Monasterium diguaretur, que talis est; vt annuatim Monasterio duo pondera mansio quelibet tenetur; item Abbatem recipicut annuatim, dantes pro sua procuracione porcum triennem, qui uulgo artan dicitur, et panes, ac ceruisiam, et pabulum, sicut alii populi Monasterij prenotati; item in aduentu Regis subuenient Abbati, sicut alij populi Monasterij prenotati; item in festiuitate Sancti Benedicti de communi soluent duas oues; item in equo suo seruient et ibunt, quocunque Abbas in facto Monasterij eos duxerit destinandos. Hac condicione adiccta, quod si de cetero maliciose a prenotati Monasterij seruicio se retraxerint, ubicumque reperti seu inuenti fuerint, ipsi et eorum filij, in seruitutem supranominati Monasterij Sancti Benedicti perpetuam redigentur. In cuius rei plenissimam firmitatem presentes litteras nostras priuilegiales Abbati et Conuentni predicti Monasterij concessimus, duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo septimo, idus Januarij, Regni autem nostri anno duodecimo.
(Az eredeti után Knauz Nándor, Magyar Sion II. köt. 526. l. V. ö. Fejér Cod. Dipl. IV. köt. 1. r. 180. l.)