Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Circumspeccio Regum prouida condignis premijs sibi obsequentibus occurrere consueuit, vt alij eorum exemplo ad fidelitatis opera forcius accendantur. Ad vniuersorum igitur noticiam tam presencium quam posterorum harum serie volumus peruenire, quod cum Farcasius filius Thome de Zagaria multiplicia seruicia nobis impendisset, maxime tempore Tartarorum 225maiora fidelitatis opera nobis exhibuit. In cuis recompensacionem concessimus, vt castrum, quod in terra sua edificare inceperat, edificet ipsum, et tam ipse, quam sui successores possint et valeant in perpetuum possidere. Vt autem huius nostre concessionis series inconcussa in posterum permaneat; nec vnquam aliquo successu temporum queat retractari, vel in irritum reuocari, ad eius firmam stabilitatem presentes eidem concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini Mş CCş quadragesimo septimo, Regni autem nostri anno duodecimo, nonis Maji.
(Róbert Károly királynak „Magister Ector filius Wltozlou suo et Comitis Punyk ac Johannis filij Gardun fratrum suorum nomine” kérésére kiadott privilegialis megerősítéséből „Datum per manus discreti viri Magistri Ladislai Prepositi Tytulensis Albensis Electi” 1342. „quarto idus Decembris”; - melynek eredetie bőrhártyán, a pecsét már elveszett, találtatik a budai kir. kamarai levéltárban.)