Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex - - - salutem in eo, qui salus omnium esse profitetur. Circumspeccio Regum prouida condignis premiis sibi obsequien - - - - - - fidelitatis opera - - accendantur. Ad vniuersitatis igitur uestre noticiam peruenire volumus presencium per tenorem: quod cum Daniel filius - - - locorum, quo nos qualitas temporis cum exercitu ire poposcerat, fideliter ac studiose seruiuisset, idem pro suo vsu terra arabilj - - - - - - nobis supplicauit, ut de terra Wichap Castri Nitriensis, commetaneam sue terre hereditarie, terram vnius aratri sibi conferre dignaremur. Nos autem, qui - ta singulorum in singulis - - - omnibus nobis subditis digne respondere tenemur, consideratis seruiciis et fidelitatibus, que idem nobis et Regno nostro - - - quod ipse 228pro suo vsu terra arabili indigebat, iustis eiusdem precibus consensum prebentes et fauorem, et cum nobis p - - - - constitisset, sine grauamine Castri eiusdem et habitatorum ipsius terre tantam porcionem de ea commode per se co - - - - perpetuo iure duximus conferendam. In cuius terre possessionem temporalem per eundem Stephanum Palatinum, Iudicem Curie nostre - - - nullis vnquam temporibus per quempiam in irritum valeat retractari in perpetuam rei confirmacionem presentes - - - anno Domini Mş CCş XLş VIIş, Regni autem nostri anno duodecimo.
(IV. Béla királynak 1257-ki megerősítő okmányából, mint alább.)