Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex vniuersis Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem et omne bonum. Quanto Regalis prouidencia ceteros precellit racione dignitatis, tanto ea que per examen iudicij ipsius rite ac prouide disponuntur, firmiori debent robore stabilirj. Proinde ad uniuersorum noticiam peruenire uolumus presencium per tenorem, quod cum nos in recompensacionem fidelitatis et seruicij Becend Comitis filij Nicolai, qui propter innumera uirtutum merita coram oculis nostre Maiestatis meruit commendari ex condigno, quandam terram nomine Wycap in Comitatu Trinchiniensi existentem, sibi ac per eum suis heredibus heredumque successoribus duxissemus perpetuo conferendam; accedentibus postmodum ad presenciam nostram sacerdote Rachlov, 229Zourado, Matheo et Miroslou iobagionibus Castri Trinchiniensis, quandam ipsius terre particulam ad eos, ut dicebant, iure hereditario pertinentem suis nitebantur usibus uendicare. Nos igitur auditis hinc et inde parcium propositis, ad fundandam et astruendam intencionem ipsorum testes indiximus producendos; quibus termino productis assignato, et receptis ipsoram attestacionibus, quia nobis et eorum dictis de meritis cause liquido non patebat, ad examen duelli partes decreuimus iudicandas; ita ut per concertacionem pugilum ab utraque parte productorum, que ipsarum in habenda terra illa, super qua controuersia fuerat, pocior habeatur, euidencius decernatur. Adductis igitur die ad hoc statuto pugilibus, in ipso congressu pugil supradicti Becend Comitis in duelli examine uictoriam obtinuit, pugile partis adverse miserabiliter succumbente. Vnde nos prephatam terram Becend Comiti adiudicauimus sepedicto, presentibus nostris Baronibus, qui tum aderant; alteri parti silencium imponentes, et secundum Regni nostri consuetudinem pena dupli condempnantes. Et ne uarijs etatum temporibus rei geste series in recidiue questionis scrupulum elaberetur, nostrum eidem priuilegium concessimus in memoriam posterorum. Elapso tandem temporis curriculo idem Becend ad nostrum accedens presencium nobis humiliter supplicauit, ut cum priuilegium illud casu sit amissum, ne aliquod sibi preiudicium posset inposterum generari, nostrum priuilegium sibi concedere dignaremur iterato; et licet propter facti retinenciam processum cause ac seriem memoriter haberemus, quia tamen idem priuilegium Capituli Nitrieusis ad remouendos tocius ambiguitatis nodos, si aliqui exstitissent, nostro conspectui presentauit, quod qui dem super processu tocius negocij euidens dabit argumentum, et ne per illos seu quoslibet alios in posterum oriretur scrupulus recidiue questionis, ad certitudinem omnium premissorum iterato litteras nostras concessimus, dupplicis sigilli nostri muniminer oboratas. Datum anno gracie Mş CCş XLş septimo Xş kalendas Julij, Regni autem nostri anno duodecimo.
(Eredetie bőrhártyán, melyről vörös-sárga selyemzsinóron a király kettős pecsétjének nagyobb része még függ, a nemz. muzeum kézirattárában.)