Innocentius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Illustribus Danieli Russie et W. Laudemerie fratri eius Regibus, et nato ejusdem Danielis salutem et Apostolicam benedictionem. Exigentibus vestre devotionis meritis votis vestris libenter annuimus, et petitiones vestras, quantum cum Deo possumus, favorabiliter exaudimus. Vestris itaque supplicationibus inclinati, ut nullus Cruciferorum, vel aliorum religiosorum in vestris terris acquisitis, et acquirendis, de aliquo se intromittere, vel possessionem aliquam acquirere absque beneplacito vestro valeat, auctoritate vobis predicta indulgemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Lugduni VI. kalendas Septembris, Pontificatus nostri anno quinto.
(Turgenev id. m. I. köt. 62. l.)