Nos Capitulum Bachiense omnibus presentibus et futuris insinuacione presencium notum facimus, quod Ambrosius filius Sereguyl, et Benedictus filius Modorod coram nobis personaliter constituti, confessi sunt, ut hereditariam terram suam sitam in Comitatu de Wlcou cum omnibus utilitatibus suis, pertinencijs seu edificijs super ipsam terram existentibus, conmetaneo suo, scilicet Juan, Magistro Tauarnicorum uenerabilis patris Benedicti Dei gracia Archiepiscopi Colochensis pro decem marcis argenti uendidissent integraliter, sibi et suis heredibus perpetuo habendam et possidendam, et ipsam summam pecunie se plenarie recepisse. Porro uicini, confines seu commetanei terre predicte, scilicet Custos et Conuentus Monasterij Sancti Demetrij per officiales suos, videlicet Tenkeu et Thomam fratrem Fuka nobis, intimarunt, huic emcioni seu uendicioni suum consensum prebuisse; alij quoque, scilicet Emsa quenesius populi de uilla Yelun, et Thomas frater Fuka premissus requisiti a nobis, empcioni seu uendicioni supradicte suum assensum ultronee prebuerunt. In cuius rei memoriam presentes litteras concessimus sigilli nosri munimine roboratas. Anno ab Incarnacione Domini Mş CCş quadragesimo septimo; Magistro Job Preposito Bachiensi et Comite Capelle Regie, Andrea Lectore, Symone Cantore, Benedicto Archidiacono Bachiensi, Symone Arcbidiacono Syrmiensi, Adriano Custode, Antonio Archidiacono Sceguediensi, Nicola Decano, ceterisque Canonicis in eadem Ecclesia Deo feliciter ministrantibus.
A B C
(Eredetie bőrhártyán a káptalannak barnavörös selyemzsinóron függő pecsétje alatt, a budai kir. kamarai levéltárban).