Farcasius Quinque Ecclesiensis Prepositus totumque eiusdem loci Capitulum vniuersis presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Nostra constitutus in presencia Movr filius Stephani Magistri confessus est, quod ipse inspecta fidelitate Marcelli et Andree fratrum, suorum a longo tempore 248fideliter seruientum, ibidem presencium, terram quandam sibi hereditariam, que terra Sauli sacerdotis nominatur, sitam prope ad Sanctam Trinitatem, ex consensu Corlaldi fratris sui vterini, eisdem contulit tam ab ipsis, quam eorum heredibus perpetuo libere et pacifice sine contradiccione qualibet possidendam. Mete autem terre illius sunt iste: ab occidente est vna meta juxta metam Sancte Trinitatis, et tendit illa terra ad orientem usque fluuium, qui descendit de villa Tupos, ibique juxta fluuium ad solis ortum, et paululum ascendendo sub ilice metatur; postea vero ulterius ascendit ad solis ortum, et quarto metatur sub ilice; deinde autem flectitur ad meridiem, et paruam uallem transeundo metatur iterum sub ilice; inde vero recto meatu tendens ad meridiem sub piro metatur; posthec vero tendens ad meridiem sub arbore populo metatur; inde vero recto meatu descendit iuxta fluuium, qui uenit de monasterio Sancte Trinitatis, ibique sub arbore pomo metatur; inde vero transit eundem fluuium, et sub alpibus adiacentibus Ecelesie Sancte Trinitatis iuxta uiam metatur sub arbore, que wlgo dicitur gurtanfa; inde vero ascendit in dictas alpes versus meridiem, et ibi metatur sub quercu juxta viam, que ducit ad forum secunde ferie; postea vero recto meatu in eisdem alpibus tendit usque metas terrarum castri de Barana; deinde vergit in eisdem alpibus vsque terram Sancte Trinitatis, sicque iuxta metas et terram Sancte Trinitatis tendit in septemtrionem ad predictum fluuium, et transiens fluuium illum semper iuxta metas dicte Ecclesie ad priorem metam reuertitur. Nos igitur ad ipsius Mor precum instanciam litteras presentes nostri apposicione sigilli roboratas ipsis Marcello et Andree contulimus in supradicte collacionis testimonium et munimen. Datum anno Domini Mş CCş XLş VIIş mense Augusto; Yurcone Cantore, Teodoro Custode, Arnoldo Decano. Datum per manus Petri Magistri Lectoris.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a vörös zsinóron függő pecsét lemállott, a mélt. báró Révay család levéltárában. A pécsi káptalannak egy 1358-ki „feria soxta proxima ante Dominicam Reminiscere” kelt átiratát, mely „Jacobus filius Stephani de Popfalva” kérelmére kiadatott, láttam a gr. Zay család levéltárában. Az utóbbinak hátára XV. századi jegyzet: „Littere metales pro Baych.”)