Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Choroachie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Comanieque Rex onmibus Cbristi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem et omne bonum. Quoniam succedentibus uariis etatum temporibus collaciones seu disposiciones Regum solent sepius obliuionis cinere sepeliri, maiori consilio prouisum est, eas apicibus litterarum perhennare. Hac igitur consideracione inducti ad uniuersorum presencium et futurorum noticiam uolumus peruenire, quod accedentes in presenciam nostram Stephanus frater Ihoannis pugilis filij Rodus, et Ihoannes filius eiusdem Ihoannis, conquesti sunt nobis, quod medietatem cuiusdam terre eorum Budawelge nomine, quam ab antiquo tempore pater eorum Rodus antedictus et auus pacifice semper possederant, Michael Comes frater Buzad Comitis existente Comite Worosdiensi ab eis abstulisset, et eidem Castro statuisset asserendo, fuisse terram Castri antedicti; et ijdem humiliter nobis supplicarunt, 254ut dictam terram eisdem restituere dignaremur. Nos ergo, qui ex suscepti regiminis officio iura vniuersorum tenemur confouere; considerantes, quod per instrumenta Demetrij Comitis de genere Aba et Capituli Zagrabiensis nobis plenius constitit, ipsos ab antiquo dictam terram possedisse; maxime antem, quod eum ad maiorem cautelam dedissemus in mandatis dilecto et fideli nostro Ecoy Comiti de Worost inquisicionem super ipsa terra faciendam, rediens idem ad nos retulit uiua uoce, quod usque ad tempus, quo dictus Michael Comes sine iuris ordine ipsam terram ab eis abstulerat, facta diligenti inquisicione constitisset sibi, in antea semper pacifice possedisse eos et quiete. Vnde tot et talibus assercionibus ac precibus eorum inclinati, licet illam terram sciuerimus esse Castri memorati; tamen quia constiterat nobis, tam ab antiquo eos possedisse, et in neutra generali reuocacione perpetuitatum ius possidendi amisisse, terram iam dictam eisdem Stephano et Johanni duximus restituendam, ut tam ipsi, quam heredes eorum heredumue successores per eosdem perpetuo iure debeant possidere. In cuius terre possessionem corporalem per fidelem nostrum Balad filium Martini Comitis eos fecimus introduci. Vt autem hec per nos facta restitucio robur perpetue firmitatis obtineat, nec ullis unquam temporibus per quempiam in irritum ualeat retractari, presentes eis concessimus litteras duplicis nostri sigilli munimine roboratas. Datum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo octauo, Regni autem nostri anno tercio decimo.
(Eredetie bőrhártyán barna-medgyszinű függő pecsét alatt, a főmétt. hg. Batthyáni család körmendi levéltárában.)