Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Galicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Justa petencium desideria gratum debent optinere fauorem, ut affectus subditorum continuum suscipiat incrementum 262apud Principes, quibus fideliter famulantur. Hinc est, quod ad uniuersorum tam presencium quam posterorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod Magister Constantinus Decanus Ecclesie Albensis fidelis noster ad nostram accedens presencium humiliter supplicauit, ut priuilegia Capituli Albensis, nec non Cruciferorum Domus Hospitalis super terra sua in Moha nobis exhibita nostro dignaremur priuilegio confirmare. Cuius precibus annuentes tam litteras Capituli, quam Cruciferorum de uerbo ad uerbum presentibus duximus inserendum. Quarum tenor talis est:
(Következik a székesfehérvári káptalan és a keresztesek székesfehérvári konventjének négy 1243-ki kiadványa, mint fentebb 94-97. szám alatt).
Nos igitur, quia priuilegia prenotata diligenter inspici fecimus, et ea iuste et legitime confecta reperimus, nec aliquam in eis maculam notare potuimus, ad preces Magistri antedieti presentis scripti patrocinio et dupplicis sigilli nostri munimine fecimus conformari. Datum anno Domini millesimo CCş XLş octauo, quinto kalendas Aprilis, Regni autem nostri anno tercio decimo.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a király pecsétje vörös-sárga selyemzsinóron függ, a főmélt. hg. Batthyányi család körmendi levéltárában.)