Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei venerabili fratri D. Episcopo Scardonensi salutem et Apostolicam benedictionem. Cum pallium, insigne videlicet episcopalis officii fuisset a nobis ex parte dilecti filii U. Electi Spalatensis cum instantia postulatum, nos eius supplicationibus annuentes ipsum de corpore Beati Petri sumptum sibi assignandum per te duximus destinandum. Ideoque fraternitati tue per Apostolica scripta mandamus, quatenus illud ei assignes sub forma, quam tibi sub bulla nostra mittimus interclusam, et ab ipso nomine nostro et Romane Ecclesie sub forma, quam sub eadem bulla tibi dirigimus, fidelitatis recipias juramentum. Formam autem juramenti, quod ipse prestabit, de verbo ad verbum nobis per ejusdem patentes litteras sub sigillo signatas 269per proprium nuntium quantocius studeas destinare. Datum Lugduni VII. idus Martii, Pontificatus nostri anno quinto.
(Farlati, Illyricum Sacram IV. köt. 272. l.)