Nos Paulus Comes Zaladiensis et Judex Aule Regie ad uniuersorum tam presencium quam futurorum noticiam uolumus fieri manifestum, quod (iobagiones) Ferrei Castri, quorum nomina sunt hec; videlicet Paul de Choy, Bana de Gely, Georgius de Olody; Symoum filius Belkvs, Ly - - - - - - - - maior preconum, Laurencius filius Tyvan major (eiusdem) Castri, nec non alij iobagiones pari uoto; Artunam filium Sandur ad pres(enciam Vi)ceiudicis nostri in causam legitime traxissent super uno molendino, quod est iuxta fluuium Rabacha positum, dicentes illud Castri - - - - - idem Artuna respondens dixit, suum esse illud molendinum hereditarium ab antiquo, quod etiam ydem Ionge antc ab eodem requisi - - - - venerabili patre Heymone Dei gracia Wachyensi Episcopo; necnon Herrico Comite Ferrei Castri existente, qui tunc tempore iudices erant super reuocandis (- - - - - - Re)ge constituti, cum priuilegio eorundem sibi confirmatum asserebat; quod idem Artuna in die probacionis, scilicet in octava Sancti Regis - - - - in litteris Viceiudicis nostri ante memorati perspeximus, comprobauit. Quibus inspectis, et earundem continencijs fidem plenam adhibentes, ipsum - - - Artuna eo iure, quo ante possederat, duximus relinquendum; tandem cum iobagiones, prenominati in octava Beate Virginis - - - - - - Regis accessissent, una cum Artuna coram nobis constituti, eo quod ampliori testimonio causa ipsius confirmare debeat - - - nobis fuit debitum, ad eosdem fecimus inquisitionem; super quo ijdem viva uoce, quia falso tramite procedere se recognoscentes - - - - - - - - excedere nolentes, coram nobis sepedictum molendinum dicto Artuna, prout decebat, in pace relinquerunt 271possidendum - - - nobis firmiter ordinata in elapsu temporum tam pur eosdem, quam per heredumque successores, posset in deterius rebructari, litt - - - munimine duximus imperpetuum communiri. Datum ab Incarnacione Domini Mş CCş XLş VIIIş, in octava Nativitatis Beate Virginis - - -
(Az eredeti után Ráth Károly Hazai Okmánytár IV. köt. 32. l.)