190. Az esztergami káptalannak bizonyságlevele, hogy Ondurnuch Péter comesnek özvegye hitbérére nézve ki volt elégítve. 1248.

A B C D

Ph. Prepositus et Capitulum Srigoniensis Ecclesie omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Jesu Christo. Noticie omnium tenore presencium duximus significandum, quod domina Ondurnuch Comitis de genere Cuplan, relicta Petri Comitis filij Fuurh, in nostra constituta presencia proposuit et confessa est, quod a filio suo Andrea coram nobis tunc presente, quem de eodem Petro Comite genuerat, pro dote sua recepit duodecim marcas argentj, et residuum debitj, in quo secundum Regni consuetudinem pro dote sua eidem tenebatur, liberaliter totum remisit. Ita tamen, quod neque dicta domina, nec aliquis de consanguineis eiusdem dictum Andream pro dote supradicta valeat inposterum molestare. Et hoc pro bono pacis et amore filij, ut ipsa cum eodem predicto filio, et filius cum eodem pacifice et sine aliqua offensione posset commorari. Nos igitur ad instanciam et peticionem eiusdem domine, filio suo supradicto Andree litteras nostras testimoniales concessimus sigilli nostri munimine roboratas. 272Datum anno Domini Mş CCş XLş octauo, per manus Georgij Lectoris Strigoniensis.

(Eredetie bőrhártyán, melyről a sárga-violaszinű zsinóron függött pecsét elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)