191. A győri káptalannak bizonyságlevele, hogy Salamon nemzetségbeli Farkas és testvérei Miklós Istvánnak fiával peres birtokukra nézve egyességre léptek. 1248.

Capitulum Ecclesie Geuriensis omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in salutis auctore. Ad uniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod Forcasius de genere Salomonis pro se et suis fratribus, uidelicet Jacobo, Petro, Benedicto et Paulo ex una parte, et Nhicolaus filius Stephani ex altera, ad nostram accedentes presenciam; predictus Forcasius dixit, quod ipse et sui fratres terras Vithalis filij Beche, decedentis sine herede, sitas in villa Salomon et Votha, super quibus ipsum Nicolaum traxerant in causam, mediantibus probis viris p - - - - eos reforma - - - eidem Nicholao libere et pacifice dimisissent perpetuo possidendas; presertim cum ipse Nicholaus illas terras cum sua propria pecunia remutauerit de relicta predicti Vitalis. Nos igitur ad peticionem ipsius Forcasij prefato N., ut illas terras possit de cetero sicut proprias possidere, presentes concessimus litteras nostri sigilli munimine roboratas, anno Domini Mş CCş XLş VIIIş. Chepano Preposito, Sike Cantore Thoma Custode, Micone Decano, Viruntone Archidiacono Geuriense existentibus.

A B C D

(Az eredeti után Véghelyi Dezső, Hazai Okmánytár I. köt. 25. l.)