Farkasius Quinqueecclesiensis Prepositus totumque eiusdem loci Capitulum vniuersis presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Vninersitati vestre presenti cedula innotescat, quod Choba Comes nostra constitutus in presencia, confessus est, se Cosme filio suo ibidem presenti duo predia, que ipse de propria emit pecunia, quorum ista sunt nomina: Chobawara, in quo idem Choba Comes ecclesiam edificauit in honore Beatissime Virginis Marie, et Sebsa, cum omnibus eorundem pertinencijs, videlicet terris arabilibus, vineis, pratis, siluis, duobus seruis Wlcone et Fertone nomine, et quodam libertino, qui Zucha nominatur, tribus ancillis, que Draga, Maguich et Holmas uocatur, cum aratro bouum, centum porcis contulisse; ita videlicet, quod idem Cosmas iam dicto patri suo fideliter debet famulari, quamdiu uixerit, et omnimoda necessaria ministrare, cum sacerdote et clerico, qui ei Diuina cotidie celebrabunt; et quod ipsius Cosme fratres, Petrus videlicet, et Matheus, de supradictis predijs et eorum pertinencijs ab eodem nichilum ualebunt repetere in futuro; eisdem etenim de omnibus patris facultatibus eius erat plenarie satisfactum. Nos autem ad instanciam precum ipsius Choba litteras presentes nostri appensione sigilli roboratas predicto Cosme contulimus rei geste memoriam continentes. Datum anno Domini Mş CCş XLş VIIIş; Jurkone Cantore, Theodoro Custode, Andrea Decano; mense Augusto, ceterisque quam pluribus Canonicis existentibus.
(A pécsi káptalannak „nobilia iuuenis Comitis Dominici Voszigij dicti” kérésére 1312. kiadott átiratából, a budai kir. kamarai levéltárban.)