A B C D
Capitulum Ecclesie Albensis vniuersis Christi fidelibus presentibus pariter et futuris presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Uniuersitati uestre tenore presencium duximus significandum, quod nobilis vir Ekch Banus, Comes de Worosd, ad nostram personaliter accedendo presenciam obtulit nobis litteras domini Regis sub hac forma:
Nos B. Dei gracia Rex Hungarie stb. (mint fentebb 184. sz. a.)
Igitur termino premisso adueniente, idem Ekch Banus nostre se personaliter presencie presentando confessus est, dictas viginti marcas per Thomam Comitem filium Osl memoratum sibi plenarie fuisse persolutas; quibus contentus antedictum predium Belud eidem Thome Comiti et suis heredibus reliquit et restituit in pace in perpetuum possidendum; renuncians omni iuri et accioni, que occasione dotis et iudiciorum predictorum contingere potuisset aliquatenus se moueri contra T. Comitem sepedictum uel eiusdem successores. Quia igitur fines causarum in ambiguum plerumque et in irritum obliuione preualente solent redigi, nisi testimonio commendentur litterarum, ideo presentes litteras sigilli nostri munimine roboratas ad peticionem utriusque partis, Thome Comiti, et per eum suis successoribus concessimus. Anno Domini Mş CCşXLş octauo, quinto ydus Octobris Magistro Achylle Ecclesie nostre Preposito, Jacobo Cantore, Acus Custode, Mathya Decano existentibus.
(Eredetie bőrhártyán, a pecsét elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)