Nos Capitulum Ecclesie Sancti Michaelis de Castro Ferreo omnibus notum facimus, quod Georgius filius Wota, Tyburcius filius Inse et Paul filius Matha ad nostram accedentes presenciam professi sunt, quod consanguineus eorum, Jacobus scilicet filius Johannis terram suam empticiam ex parte Endri ad ipsum deuolutam dedisset ex eorum consensu genero suo Laurencio scilicet filio Tywan, relinquentes eandem terram ipsi Laurencio sine contradiccione pacifice et perpetuo cum omnibus edificijs et loco turris possidendam; scilicet cum insula, in qua dictus Jacobus turrim inchoarat, ita quod eciam antedictus Georgius se obligauit ad iustificandam et liberandam eandem terram ab omni lite. Egreditur itaque, sicut predictis uiris referentibus didicimus, terra supradicta ab aqua Mirod versus meridiem sub molendino Farcasij, habens ibi metam sub piro; inde tendit ad septemtrionem, et ad longitudinem unius iugeris habet duas metas, in quarum medio transit uia magna; item vadens ad septemtrionem unius iugeris ad longitudinem uenit ad magnum collem, quem relinquens ad septemtriorem flectitur versus orientem in uia ad angulum luci in fine uille in capite fontis. Vt igitur hec donacio rata sit in perpetuum presens scriptum contulimus sigilli nostri federe communitum. Paulo existente nostro Preposito, Cantoria vacanie, Ombud Custode, Eymirico Decano. Anno Domini Mş CCş XLş VIIIş.
(Eredetie a Rumy család levéltárában; másolata a Magyar Akademia kézirati gyűjteményében.)