196. Miklós Vas vármegye főispánjának intézkedése Jakob János fiának veje Lőrincz számára tett birtokátengedés tárgyában. 1248.

Nos N. Comes Castri Ferrei notum facimus omnibus (presentes) litteras inspecturis, quod Georgius filius Wota, Tyburcius filius Inse, Olotov filius Gonov, et Paul filius Matha, ad nostram accedentes presenciam, Laurencium filium Tywan homine nostro accepto traxerunt in causam, et egerunt contra ipsum pro quadam terra Chacan nomine, quam Laurencius ab ipsis manu uiolenta retineret. Laurencius uero respondit, quod sibi Jacobus filius Johannis terram suam empticiam ex parte Endri ad ipsum deuolutam dedisset ex consensu eorum genero suo Laurencio prenotato, et super hoc haberet litteras Capituli Sancti Michaelis de Castro Ferreo. Predicti autem homines contradicere intendebant litteris. Die autem demonstracionis litterarum prelibati homines litteris contradicere non presumpserunt, scilicet dixerunt, quod ex consensu ipsorum et cognatorum suorum Jacobus terram prenotatam Laurencio dedisset pacifice perpetuo possidendam. Et ad confirmacionem et corroboracionem litterarum Castri Ferrei, et ex consensu eorundem litteras nostras eodem tenore, sicut in litteris Capituli continentur, concessimus.

(Következik a 195. sz. a. okmány; U. o.)