Anno Incarnationis Domini nostri Jesu Christi MCCXLVIII. mense Decembri die XXII. intrante Indictione VII.; praesidente domino Joanne Spalatensi Archielecto, tempore Desae Michaelis, Joannis Vitalis et Dobri Brasich Judicum. Cum nos siquidem supradicti Judices ex injucto officio sederemus, in curia generali jus suum cuique tribuendo, supervenientes Desa Corbi Canonicus, et Desa Ivani, Procuratores Curiae Archiepiscopalis, conquesti sunt coram nobis de Joanne Duimi, qui sibi dare denegabat de quodam molendino suo justitiam debitam Sancti Domnii, sicut et alia molendina Salonae solvebant. Qui cum per contrarium responderet dicens, nihil sibi dare debere, et nihil aliquid certum ostenderet; et dicti Procuratores in continenti ostenderunt quamdam sententiam definitivam, latam per Judices Duimum Fiorini patrem ipsius Joannis, et Micham Madii Soppe super ipsius molendini placito olim etiam promulgatum. Qua perlecta, et a nobis plane intellecta concorditer cum communi consilio approbavimus, et eadem confirmavimus sententiando; et ipsi Joanni praecepimus, ne de cetero similia praesumeret attentare. Testes sunt Joannes Buccasius et Joannes Cindri.
(Farlati, Illyricum Sacrum IV. köt. 273. l.)