Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Chroacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus Christi fidelibus salutem in eo, qui est uera salus. Cvm in multitudine populorum gloria consistat Regum, et in eius numerositate magnatorum potencia glorietur; prouidencie conuenit excelsorum, ut ad augmentacionem populorum sibi subiectorum uigilanter insistant, ut cum ab eis procedat profectus utilitatis, ab ipsis eciam consequenter honoris materia proueniat et uirtutis. Proinde ad vniuersorum noticiam peruenire uolumus presencium per tenorem, quod accedentes ad presenciam (nostram) hospites nostri de Scena, nostre Celsitudini supplicarunt humiliter et deuote, ut cum terra eorum colligendis ibidem populis pro araturis non sufficeret, nos ipsis terras Kaetetiv et Boltsschar in Comitatu Noui Castri existentes, terris eorum adicere et eis concedere ex plenitudine nostre gracie dignaremur. Nos igitur profectum subditorum nostrorum utilitati proprie preferentes, graciose admisimus postulata, dantes eisdem populis tam collectis, quam et adhuc ibidem colligendis, ex liberalitate Regia prefatas terras Kaetetiv et Boltsschar, exemptas a Comitatu Noui Castri cum omnibus utilitatibus et pertinencijs suis perpetuo possidendas sub eisdem metis et terminis, sicut dictum Castrum ipsas hactenus dinoscitur possodisse. Statuimus preterea, ut omni libertate gaudeant, qua ex concessione nostra hospites nostri de Kassa perfruuntur, tam in decimis exoluendis, quam in iudicijs, seu eciam in omnibus alijs in eorandem priuilegio nominatim per singula et articulatim expressis. Ad hec prefati hospites nostri de Schena de singulis mansionibus suis eundem censum nobis soluere tenebuntur per omnia, quem sepedicti populi de Kassa de suis mansionibus nobis soluere annis singulis consueuerunt. In possessionem uero predictarum terrarum eosdem per Tecus Comitem de Sarus fidelem 282nostrum fecimus introduci. Ut autem premissa omnia robur optineant perpetue firmitatis, nec processu temporis ualeant ab alicuius malicia irritari, presentem litteram prenominatis populis nostros de Scena dedimus, duplicis sigilli nostri munimine roboratam. Datum anno gracie millesimo CCş XLş nono; idus Aprilis, Regni autem nostri anno quartodecimo.
(Eredetie bőrhártyán, a sárga-violaszinű selyemzsinóron függő pecsét töredékével a budai kir. kamarai levéltárban.)