Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Galicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit salutem in omnium Saluatore. Aule Regie fideliter obsequentes tanto largiori prosequendi sunt munere, quanto se bonis studijs ceteris preferunt, ac seruiciorum exhibicione. Proinde ad noticiam vniuersorum tam presencium quam posterorum harum serie volumus peruenire, quod cum Paulus Aule nostre Judex et Comes Zaladiensis dilectus et fidelis noster omnibus suis diebus sibi penes nostram Celsitudinem merita cumulauit, quod diuersa virtutum suarum insignia postulent ex condigno, vt non solum ex genere seruiencium ex bonorum operum magnanimitate inter primos et precipuos Regni nostri numeretur. Cuius vt obsequia ad informacionem succedencium in medium deducantur, opera ipsa nos ammonent et inducunt. Nam vt virtutes sue, quibus adhuc in iuuenili etate florescebat, elucescerent, maturate quemdam infidelem nostrum Boyzen nomine in insula, vnde ipse, solus solum alium pugna sua viriliter obtinuit captiuatum. Item in expugnacione Castri Clich quendam 283fratrem eiusdem nomine Damald similiter captiuatum abducendo, in absolucione eiusdem alios duodecim nobiles nostros de captiuitate hostium liberauit. Preterea idem fidelis noster ad incrementum laudis Regie semper aspirans, in obsidione castri Ruthenorum Galich nomine, quandam aciem clam in nostrum exercitum irrumpere cupientem militari bello prohibuit, quod nostro exercitui non potuit quid nocere. Et iterum alia vice pedestrem aliam aciem Rwthenorum, dum super nostrum exercitum irruisset, plus ipse ceteris honoris nostri conseruacioni vigilanter insudando, hostili pugna inuadens, illam milicie sue viribus fugauit, secum tam acriter decertans, quod nobili et forti dextrario suo sub ipso occiso, licet triumphasset de hostibus, se tamen ibidem vix de mortis periculo potuit liberare. Item ab omni latere ad eleuacionem titulorum Regni et Corone fideliter elaborans, cum quodam tempore Teuthonici duo castra, Peristhan scilicet et Landigh occupata tenerent, tanquam strenuus persecutor iniuriarum nostrarum et Regni de mandato nostro exercitu congregato dicta castra obsedit, et ipsa de manibus inimicorum eripuit viriliter et potenter. Ad hec cum processu temporis Teuthonici aquam Mura preclusissent, et pretextu ipsius clausure eadem aqua occuparet terras plurimarum villarum et submergeret; ipse ad partes illas veniens, memoratam dissoluendo clausuram, villas indemnitati pristine restituit, dictis Teuthonicis prohibentibus et inuitis. Item in generali vastacione Tartarorum, quando communiter et nobiles et populares Regni nostri pro conseruacione vite sue ante faciem eorum fugiebant, zelo fidelitatis accensus, imo pocius virtute propria animatus, ad Danubium cum copiosa multitudine armatorum se preparando, tamdiu transitum prohibuit Tartarorum varijs fortune casibus intrepide se subijciendo, donec ab eorum impetu quisque sane poterat se saluare; post eorum autem recessum ipse prius pre ceteris nobilibus Regni vltra Danubium veniens, tam in eisdem, quam in Transsiluanis partibus fures et latrones, qui tunc in eisdem locis plures solito surrexerant, extirpando, et justo mediante judicio condemnando, dispersos vndique populos recollegit, collectosque et inuentos manutenendo fideliter et conseruando, salifodinas aperuit, et cuncta perficere studuit, que et reformacioni Regni sciebat, et vsui 284Regio expedire. Insuper in exercitu nostro contra Austriam ducto, in quo eciam Dux Austrie a nostris fuit hostiliter interemptus, tam laudabiliter dimicauit vna cum alijs fidelibus Regni nostri, quod ibidem vsque ad mortem wulneratus a Teuthonicis tandem extitit captiuatus cum alijs septem nobilibus nostris, et tam se, quam prefatos septem nobiles secum captiuatos mille marcis argenti redemit, quas sicut pater damno suo non modico conquisiuit. Suorum autem excellencium meritorum memorie commendandorum in recompensacionem preteritorum, nobis et Regno fideliter exhibitorum, et vt habilior ad alia reddatur obsequia, que nobis in futurum exhibere poterit; sibi contulimus possidendas quasdam terras, quarum nomina sunt hec: in Comitatu Byhoriensi terram ville Zwdan, Wkan, Keer, Belchyeo juxta Crysium; item terram Borok juxta medium Crysium, et terram Zaram; item terram Hewyo et terram Bekaly; item terram Fyld et terram Almas; item in Comitatu Zolnokiensi terram Kazawar, Zomus, populorum Towtoloy, et terram Zonuk hospitum Castri Zonwk; item in Comitatu de Karazna terram Zwan, Nogffalw, Wolko. Istarum autem collacionem terrarum sibi fecimus sub hac forma; quod sicut donaciones consimiles factas a nobis alijs nobilibus Regni nostri ratas seruauimus atque firmas, memorato fideli nostro Paulo Comiti et suis heredibus prescriptarum terrarum donacionem illibatam et firmam promittimus obseruare. In cuius rei euidenciam et testimonium presentes sibi concessimus litteras sigilli nostri dupplicis munimine roboratas. Datum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo nono XII. kalendas Februarij, Regni antem nostri anno quinto decimo.
(Eredetie bőrhártyán, melynek pecsétje elveszett, a főmélt. hg. Batthyáni család levéltárában.)