202. IV. Béla király Péter Zoboszla fiának kérésére, nejének Agnesnek ezt tárgyazó intézkedését helybenhagyja. 1249.

Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Vt scrupulosa multorum intencio materiam in posterum habere non valeat accionis, dignum sibi Regia statuit Celsitudo, vt tractatus subditorum suorum authoritate litterarum testimonialium stabiliat et confirmet. Proinde ad vniuersorum tam presencium quam posterorum noticiam harum serie volumus pervenire: quod constitutus in presencia nostra Petrus filius Zobuslo Comitis petiuit a nobis humiliter et deuote, vt defuncte vxori sue filio Petro ex benignitate Regia concederemus, vt pecuniam ac possessiones eius, quas ab ipso Petro marito suo dotis nomine possidebat, quia heredum carebat solacio, filiabus et nepotibus eius posset pleno iure relinquere possidendas. Nos autem peticioni eius fauorabiliter annuentes, dilectis et fidelibus nostris Albensi Capitulo nostris dedimus litteris in mandato, vt ordinaciones dicti Petri et Agnetis vxoris sue permitterent coram eis, et processus eorum seriem nobis, sicut ageretur, per ordinem nobis fideliter intimarent. Cuius litteras sigillatas tenorem ordinacionum dictarum continentes, recepimus sub hac forma:

Capitulum Ecclesie Albensis stb. (mint alább 207. sz. a.)

Nos autem premissa omnia rata habentes, quantum in nobis est, et firma, ac secundum consuetudinem Regni approbantes, authoritate litterarum presencium confirmamus communientes sigillo nostro duplici, ne contra ordinaciones pretaxatas valeat processu temporis calumpnia seu nocumentum aliquod suboriri. Datum anno Incarnacionis Dominice millesimo CCş XLş nono, nonis Octobris, Regni autem nostri quarto decimo.

(Garai Miklós nádor 1416-ki átiratából, néhai Kazinczy Gábor közleménye.)