Stephanus Banus tocius Sclauonie omnibus presens scriptum inspecturis salutem in vero salutari. Ad uniuersorum noticiam harum serie presentibus et futuris volumus peruenire; quod dominus Bela Illustris Rex Hungarie dedit nobis in mandatis, ut vice et pro persona sua terras Castri per totam Sclauoniam a tempore Colomani Regis felicis memorie a Castro alienatas judicaremus, et Castro restitueremus terras, quas sciremus Castri fuisse. Dum autem peruenissemus ad Podgoryam, tandem Alexander Comes de Podgorya, et omnes jobagiones Castri, et castrenses de Podgorya multas terras nomine Castri a filijs et generacione Priba impedierunt (így); vnde nos tam per occultam inquisicionem a jobagionibus, quam per publicum examen judicij, secundum quod a domino Rege habebamus in mandatis, ex terris a filijs et a generacione Pryba reambulatis, quas sciuimus fuisse Castri, eas Castro restituimus pleno jure; terras autem filiorum Pryba, quas Comes Alexander vnacum jobagionibus Castri et castrensibus eis in pace nomine hereditario relinquerunt, personaliter reambulantes, nomina ac metas earum in tenorem presencium conscribi singillatim faciendo eis confirmauimus, presentibus Alexandro Comite et jobagionibus Castri et castrensibus, ac in nullo contradicentibus, ymo fauentibus et consencientibus eisdem. Quarum quidem terrarum nomina et mete separatim subscribuntur: Prima igitur meta terre Chebden, que est Thome, incipit ab oriente juxta fontem Dolych, et tendit versus occidentem bona longitudine, et venit ad arborem horozt, sub qua est meta terrea; hinc vadit in bono spacio, et cadit ad riuulum Chebden, et per eundem vadit bona quantitate, et exit versus meridiem ad metam terream, de qua procedit vltra nemus, et venit ad dumum piri, in quo est meta terrea semper a sinistro terre Jaztraburzca, et terra Zetane jobagionis Castri remanente, et ibidem cadit ad fontem Breznycza, et per eundem vadit superius, vbi fluuius Dalych cadit in Breznycham, et per Dolych reuertitur ad priorem metam. Item prima meta terre Breznycha, que est Prybe, incipit a meridie juxta fontem Breznycha in arbore piri, hinc autem tendit versus orientem juxta vnam siluam, in qua idem Pryba est particeps, sicut aliquis ex commetaneis, et vadit bona longitudine, et cadit ad vnum fluuium Glogonchiz, per quam vadit parum perueniens ad metas Thome, vbi cadit ad predictum fontem Breznycha, per quem reuertitur ad metam priorem. Item prima meta terre Breznycha, que est eciam Prybe, incipit a meridie, vbi riuulus Brewenni cadit ad fontem Breznycha, et vadit versus orientem juxta eandem communem siluam, perueniens ad locum, vbi fluuius Chebden cadit ad Breznycham, per quem reuertitur ad priorem metam. Item prima meta terre Chebden, que est filiorum Prybe, incipit ab oriente juxta puteum Berwenni in meta terrea circa arborem keurus posita; hinc vero tendit versus occidentem per nemus bona longitudine perueniens ad fluuium Chornamlaka, quem transiens peruenit ad arborem tilye, vbi est meta terrea; hinc venit versus aquilonem in veteri via, magna longitudine eundo declinat ad predictum Chornamlaka, per quem vadit ad caput Chornamlaka; inde procedit ad arborem scil, et hinc venit ad viam, per quam vadit juxta paruum nemus, et transito fine vnius jugeris cadit in aliam viam, in qua eundo peruenit ad metam terream; inde per eandem peruenit iterum ad metam terream positam juxta tres arbores ilicis; hinc flectitur in medio dictarum arborum versus orientem, vnius jugeris longitudine eundo declinat versus meridiem per minimam valliculam trium jugerum longitudine; inde vero vertitur versus occidentem quantitate vnius jugeris, vbi cadit ad siccum potok, per quem vadit ad caput fontis Chebden, per quem vadit inferius versus meridiem magna longitudine, et exit versus occidentem ad metam terream, de qua procedit ad arborem scyl; inde vadit ad metam terream; de qua iens reuertitur ad metam priorem. Contamei (így, contermini) autem ipsius terre a parte occidentis sunt generaciones Cyvckoigi, a parte vero aquilonis et a parte orientalis forenses de Jaztraburzcka, et a meridie est Ztane jobagio Castri. Item prima meta terre Reka, que est Thome, incipit a meridie ab uno molendino, vbi simul cadunt duo riuuli, et vadunt superius iuxta vnum eorundem nomine Scitut ad aquilonem ad metam terream; hinc declinat versus occidentem, et vadit superius de fine vnius vinee super berz, vbi est meta super spina, et hinc vadit inferius ad meridiem per eundem berz, et declinat parum ad occidentem super fluuium, et ibi est meta terrea sub arbore nucis, a parte aquilonis jobagionibus Castri remanentibus; deinde declinat versus meridiem parum, et cadit ad metam priorem. Item prima meta terre Molona, que est Zporconis, incipit a meridie in meta terrea juxta riuulum Molona, et tendit versus orientem ascendens in berz, et peruenit ad verticem eius, vbi est meta terrea; inde tendit versus aquilonem in eodem berz magna longitudine perueniens ad metam terream; hinc descendens tendit versus occidentem ad tres paruos fluuios, et per medietatem dictorum fluuiorum cadit ad riuulum Molona predictum, vbi semper a dextro jobagionibus Castri et castrensibus remanentibus, per predictum autem fluuium Molona reuertitur ad priorem metam. Item prima meta terre Cupuzdol, que est Zporconis, incipit ab oriente iuxta riuulum Moluna; inde vadit versus occidentem super berz, in cuius vertice est meta terrea; inde progreditur versus aquilonem per dictum berch, et itur longitudine trium jugerum; hinc autem reclinat versus orientem, et descendit per berz ad nominatum riuulum, quem transiens cadit ad riuulum Cupuz; et inde tendit versus aquilonem per medium eiusdem riuuli, et peruenit ad medium ville, vbi stat meta terrea; hinc autem venit versus orientem, et vadit inter duas vineas perueniens ad arborem piri, que est pro meta; et inde tendit versus meridiem per eundem berz bona longitudine, et peruenit ad metam terream; inde descendit per berz versus occidentem, et cadit ad riuulum predictum, per quem riuulum reuertitur ad priorem metam. Item prima meta terre Duorchenicha, que est Prybe, incipit ab oriente iuxta fluuium Duorchenicha, et ascendit versus occidentem in berz, in cuius vertice est meta terrea; inde vadit versus aquilonem in via longitudine duorum jugerum, et peruenit ad vnum monticulum, qui monticulus subest maiori monti; hinc descendens versus orientem directe cadit ad fluuium Duorchenicha; inde ascendit juxta tres arbores nucum in berz, est meta; hinc autem pergit versus meridiem duorum jugerum longitudine, vbi est meta terrea; hinc descendit directe in vallem versus riuulum prenotatum, quem transiens cadit ad metam priorem; ab aquilone autem commetanei sunt jobagiones Castri, a meridie castrenses, ab occidente vero terra Zlatyna. Item prima meta terre Cherechez, que est Prybe, incipit ab aquilone juxta viam sub vno monticulo, et tendit versus orientem per berz in spacio duorum jugerum, et flectitur versus occidentem, et descendit dc fine spinarum; inde per berz ascendit bona quantitate, et venit ad frutices rubi; inde autem eundo peruenit ad culmen bercz, et descendens parum cadit ad metam priorem. Cuius terre quidem commetanei sunt castrenses ab oriente, ab occidente vero iacet terra Zlatyna. Item prima meta terre Drokalenz, que est filiorum Prybe, incipit in vno monticulo ab oriente, et tendit versus occidentem ad vallem vnius jugeris longitudine, et venit ad vnum fluuium, per quem vadit versus aquilonem bona longitudine per vimina, perueniens ad caput vnius putei; inde ascendit ad vnum bercz versus occidentem juxta vineam Dragan, que est in sinistro, perueniens ad duas metas in berz positas, et cadit ad viam, per quam vadit bona longitudine versus aquilonem, et venit ad duas metas terreas juxta vineam Bolimeri positas; inde tendit versus occidentem eundo minime, cadit fontem Volaula, juxta quem fontem sub arbore nucum est meta terrea, ubi transito fonte ascendit ab berz, in quo est meta; inde declinat ad meridiem duorum jugerum longitudine perueniens ad duas metas; hinc descendit ad fluuium Bukouz tendens; abhinc versus aquilonem per eundem fluuium superius venit ad villam, in cuius fine transiens exit de fluuio ascendens magnum montem peruenit ad viam lapidosam, per quam eundo nimia longitudine peruenit ad culmen montis Berzouch, semper a sinistro jobagionibus Castri et castrensibus remanentibus; hinc autem tendit versus orientem eundo per eundem montem nimia longitudine descendens in superiori parte vallis Valaule venit ad magnum lapidem in vallem, vbi alie due valles cum eadem coniunguntur; inde vero ascendit ad montem, qui dicitur Tulztinerch eundo magna longitudine in sinistro terre Prybe empticia remanente; descendens in vallem, et iterum ascendens sub monte Dragonis, in cuius latere eundo bona longitudine venit ad semitam, per quam eundo versus meridiem magna longitudine in planicie accedit ad duas metas; inde vero descendit directe per paruam valliculam, et vadit bono spacio in vallem ad vineam quandam, sub qua est vinea Prybe; et inde declinat ad aliam viam, que vadit juxta predictam vineam longitudine duorum jugerum et dimidium, et descendit per bercz versus occidentem cadens ad paruum fluuium, per quem vadit inferius ad metas terre Zlatyna, jobagionibus Castri in sinistro remanentibus; inde vero ascendit ad berz, et parum eundo cadit iuxta vineas, vbi a sinistro terre Zlatyna est sibi commetanea, hinc peruenit ad Oztagonycha, de qua parum iens venit ad priorem metam. Item prima meta terre Tuplyce, que est Prybe, incipit ab oriente, vbi fluuius Rascha cadit in Tuplycham, et per ipsum Rascha vadit superius longitudine vnius jugeris exiens declinat versus occidentem ad arborem nucum; inde vero ascendit ad Vidynagoricha, vbi est meta terrea; inde vadit in via versus aquilonem per spacium duorum jugerum, per bercz descendens venit ad fluuium Rascha prenotatum, quem transit, inter multas arbores nucum versus aquilonem ascendens ad montem, in cuius vertice est meta terrea, in sinistro jobagiones Castri habens commetaneos; hinc descendit ad vnam vallulam, et cadit ad viam veterem, per quam vadit in magno spacio ad rubeum lapidem; inde tendit versus orientem, perueniens ad metam terream descendit in superiori parte vinearum per metas transiens viam, et venit ad aliam viam veterem, descendens in virgultum super bercz, et venit ad arborem piri, vbi est meta terrea, habens semper in sinistro jobagiones Castri sibi commetaneos; hinc tendit versus meridiem, et vadit per fluuium Tuplycza, vsque quod cadit ad metam priorem. Item prima meta terre Zcopna, que est Zporconis, incipit ab oriente iuxta terream Ecclesie in vno holm, in quo est meta terrea; inde tendit versus occidentem per eundem bercz iens ad metam terream; hinc descendit ad vnum riuulum nomine Zcopnie; eo transito ascendit ad bercz, vbi est meta terrea; et descendit ad vnam viam, vbi sinistra pars Ecclesie remanebit; inde vero versus aquilonem tendit per eandem viam longitudine trium jugerum, et venit ad vnam vineam, ascendens in superiori fine vinee ad bercz, vbi in sinistro jobagiones Castri sunt commetanei; hinc vero descendit per eundem bercz versus orientem, et cadit ad viam, per quam vadit versus occidentem iuxta eundem bercz per longitudinem vnius jugeris, et peruenit ad fluuium Zlauatigy ad eundem bercz, et inde vergit versus occidentem, et per eundem dictum fluuium cadit ad fluuium Dragoandol, vbi in sinistro castrenses de Zlauatigy habens commetaneos; inde descendit versus aquilonem, et vadit per eundem fluuium superius ad locum, vbi fluuius Zcopna cadit in fluuium Draguandol, et inter predictos fluuios exiens ascendit in bercz, et vadit per longitudinem quatuor jugerum perueniens ad verticem eiusdem bercz, vbi est meta terrea; inde tendit versus orientem, et descendit ad predictum fluuium Zcopna, et transito fluuio ascendit vnum bercz, et cadit ad viam, que est in vertice eiusdem bercz, in sinistro jobagionibus Castri remanentibus; inde pergit versus meridiem per eandem viam bona longitudine, et reuertitur ad metam priorem. Item prima meta, terre Draguandol, que est Hulmoconis, incipit ab aquilone in capite vnius putei, qui vocatur puteus vallis Draguani; hinc vero tendit versus meridiem, et vadit per cursum aque eiusdem putei, et peruenit, vbi cadit alter fluuius ad aquam ipsius putei in dextro terra Castri remanente; hinc declinat versus aquilonem, et vadit iuxta terram Sporconis, et ascendit super bercz, et venit ad terream metam predicti Sporconis; hinc procedit ad metam terream; hinc ascendit ad vnum rotundum lapidosum monticulum; inde descendit ad vnam planiciem, et ascendit alium similem monticulum, et hinc descendit magnum montem, et peruenit ad metam terream, a dextro autem jobagionibus Castri remanentibus; inde vero tendit versus occidentem, et vadit per eundem montem, et peruenit ad albam viam, et eandem transeundo venit ad vallem strictam, per quam descendit ad priorem metam. Item prima meta terre Brebrouch, que est Wlcomeri, incipit ab aquilone, vbi descendit fluuius Brebrohcouch; hinc ascendit ad montem versus orientem, et peruenit ad villam Sclauetichi, et vadit versus meridiem, et peruenit ante villam predictam, vbi est meta terrea; inde progreditur, et vadit ad vnam vineam, vbi est meta terrea; hinc autem vadit ad riuulum Pocheclych, per quem vadit, et cadit ad fontem Brebrouch, habens in sinistro castrenses de Sclauethych sibi commetaneos; inde vero tendit versus meridiem per eundem fontem in spacio duorum jugerum; et hinc vertitur versus orientem, et ascendit vnum bercz, per quera flectitur versus meridiem, et peruenit ad arborem scylffa, habendo castrenses de Sclaueticzy sibi commetaneos in parte sinistra; dehinc vadit versus meridiem per spacium duorum jugerum, vbi est meta terrea; hinc autem vadit versus occidentem per fluuium, per quem eundo cadit ad fontem Brebroucz, vbi in sinistro jobagiones Castri assumpmendo sibi commetaneos; hinc autem progreditur versus aquilonem per ipsum fontem, et peruenit ad riuulum Sclepchacz; inde exit de Brebrouch, et incipit ire per riuulum Sclepchac vsque ad caput Sclepchac; inde autem ascendit magnum montem perueniens ad verticem eius, tenendo adhuc in sinistro jobagiones Castri sibi commetaneos; dehinc descendit ad riuulum Oblazni, inde per eundem fluuium vadit superius per spacium aliquantitulum, et ibi vertitur versus orientem ad vnam vallem per quam ascendit ad predictum montem, et pertransit ipsum montem, et descendit ad metam priorem. Item prima meta terre Grabrounicz, que est Borconis cum generacione sua, incipit ab aquilone, vbi fons Zebin cadit limfam Cupchina; hinc ascendit ad vnum montem Coztanehuc vocatum; inde vadit versus orientem per vnum bercz inter duas vineas, peruenit ad locum, vbi dextra pars generacioni Craysig remanebit, sinistra vero Borconi et generacioni sue; inde vadit per eundem bercz, et peruenit ad metam terream, vbi iam versus meridiem vertitur, et descendit ad predictam limfam Cupchina, et transiens eam ascendit in montem, in cuius vertice est arbor ilicis et meta terrea; inde progreditur versus occidentem, et descendit ad caput vnius riuuli, per quem riuulum eundo cadit ad Cupchinam prenotatam, vbi iam dextra pars pertinet generacioni Craisyg, dextra vero Borconi cum sua generacione. Item prima meta terre Buchwicha, que est Borconis, incipit ab occidente, vbi riuulus Chermosni cadit ad fontem Buchouicha; iude vero tendit versus orientem superius in predicto riuulo Chermosni, et peruenit ad caput ipsius Chermosni; inde ascendit ad vnum bercz, vbi est meta terrea, ibique in sinistro jobagiones Castri sunt commetanei; dehinc autem tendit versus meridiem in bercz ad metam terream; abhinc ascendit per berz et peruenit ad ilicem, et ibi est meta terrea a sinistra parte generacioni Craisyg remanente; inde vadit versus occidentem per vallem, per quam cadit ad fontem Bucouycha prenotatum. Item prima meta terre Prichawini, que est Borconis, incipit a meridie, vbi fluuius Scenny cadit ad fontem Prichayn; inde progreditur versus occidentem superius in dicto Prychayn, et vadit bona longitudine, et exit, vbi cadit vnus fluuius ad eundem fontem; inde vadit longitudine vnius jugeris, et peruenit ad tres arbores piri, habens semper a sinistro generacionem Craysig sibi commetaneam; inde vero progreditur versus aquilonem per spacium vnius jugeris, et peruenit ad predictum fontem Prichayn, quem transiens progreditur versus orientem, et vadit de fine vnius monticuli; et inde tendit ad riuulum Scirobotay in sinistro jobagiones Castri sibi assumpmendo commetaneos; hinc autem transiens ipsum fontem vadit versus orientem, et ascendit ad primum bercz; et inde descendit ad duas arbores piri, et cadit ad predictum fontem Scenny; et per ipsum fontem reuertitur ad priorem metam. Item prima meta terre Insule Putey, que est Racie, incipit in frontice Keryus, in quo est meta terrea ab occidente; inde tendit versus orientem, et peruenit ad portum Cupchyne, et transeundo portum venit ad metam terream; inde vadit per cursum Putey, et peruenit ad caput eiusdem Putei, vbi est meta terrea; inde ascendit ad vnam arborem nyrffa vocatam, vbi est meta terrea; hinc descendit ad vnum fluuium nomine Coztaneuch, et eo transito intrat ad vnam paruam vallem, et per eandem vallem ascendit ad viam, per quam tendit versus meridiem quantitate vnius jugeris, et peruenit vbi due vie ad modum crucis bifurcantur, vbi in dextro generacionem Craysig assumpmit sibi commetaneam; inde descendit ad caput vnius fluuij versus orientem, et per eundem fluuium cadit ad fontem Brebroucz; inde tendit versus aquilonem per eundem dictum fontem vadit per spacium duorum jugerum, et peruenit ad locum pontis Wlconis, vbi cadit paruus riuulus ad prefatum fontem, per quem vadit uersus occidentem superius ad caput eiusdem riuuli, de quo ascendens transito - - -; posthec vero descendit ad fluuium Cozteneucz, quem transiens ascendit ad bercz; hinc transit viam, et descendit ad planiciem vallis, et per eandem cadit ad antedictam limfam Cupchyne, vbi a dextro jobagiones Castri sunt commetanei, et transeundo limfam Cupchyne cadit ad vnum paruum siccum potok eiusdem Cupchyne, et per eundem reuertitur ad metam priorem. Item prima meta terre Dragos, que est, iuxta Cupchynam, incipit ab occidente in arbore egur, et vadit ad viam bona longitudine, et peruenit ad metam terream; abhinc vadit directe per virgultum longitudine duorum jugerum et dimidij, et descendit ad rinulum siccum; deinde ascendit ad orientem, et cadit ad viam, que bifurcatur ad modum crucis, vbi est meta terrea a parte aquilonis, in sinistro castrensibus remanentibus, a dextro vero est terra Dragos. Item prima meta terre Cheresneuch, que est Borconis, incipit a meridie, vbi riuulus Cheresneuch cadit ad aquam Culpa; inde progreditur versus aquilonem per eundem riuulum, et vadit bona longitudine, et exit ad vnam vallem, et per eandem vallem vadit et ascendit super bercz, in eodemque bercz est arbor ilicis, vbi est meta terrea, et ascendit ad verticem bercz, vbi est meta terrea, et ibi a sinistro commetanei sunt jobagiones Castri; binc tendit versus orientem, et descendit ad vnum fontem nomine Scelny, et vadit per eundem fontem ad predictam aquam Culpe, per aquam reuertitur ad priorem metam. Item prima meta terre indaginis Budina, que est Racie, incipit ab oriente, vbi fons nomine Brebrouch cadit ad aquam Cupchyna, transit eandem aquam, et inde tendit versus aquilonem dimidium jugeris longitudine, et peruenit ad arborem nar, vbi est mera terrea; hinc progreditur versus occidentem, et vadit vltra siluam, et peruenit ad vnum fontem, qui vocatur Prichayni, et transit eundem, et ibi est meta terrea; inde vadit per campum, in medio eiusdem campi venit ad metam terream; inde vadit, et cadit ad vnum lacum, qui dicitur Mlata; hinc asceudit super bercz, et peraenit ad tres arbores ffagi, et super easdem sunt signa crucis, et inde ascendit ad verticem eiusdem, et peruenit ad arborcm ilicis, vbi est meta terrea; inde descendit ad cursum vnius putei, et tracsit eundem, et ascendit in berez; hinc descendit ad vnum rivulum nomine Treztem, transeundo eundem ascendit et peruenit ad viam publicam, iuxta quam est meta terrea in arbore ilicis, vbi in sinistro sunt jobagiones Castri; inde tendit versus aquilonem per eandem viam in bono spacio. et pernenit ad indaginem Budyna, vbi in sinistro Merco est sibi commetaneus; inde vadit per eandem viam longitudine duorum jugerum, et peruenit ad vnum rotundum lapidem, super quo est meta terrea; hinc procedit in eadem via per spacium trium jugerum, et peruenit ad arborem quereus, vbi est meta terrea; hinc transit viam, et transit versus orientem, et proeedit ad foueam, que vocatur Rupa, per quam cadit ad antedictum fontem Prichayni, et trausit fontem ad arborem ilicis, vbi est meta terrea; hinc pertransit vnam siluam, que vocatur Jalezi, et peruenit ad vnum paruum fluuium, quem transit, et in stricto loco cadit ad aquam Cupchyna, vbi a sinistro generacio Craysig est commetanea; inde por Cupchyinam reuertitur ad priorem metam. Item prima meta terre Machicin, que est Thome, incipit in duabus arboribus nyr et horozt nominatis, circa quas due vie simul coniunguntur, et vadit parum in vna earundern viarum, et peruenit ad vnum horozt, in quo est signum crucis; hinc vadit in fouea, in qua procedit siceus fiuuius; et per eundem siccum fluuim vadit magna lougitudine, et peruenit ad fluuiuin Machicum, vbi in sinistro Hyrechik jobagio Castri est commetaneus, a dextro vero est terra Thome antedicti; hinc in dicto fluuio vadit ad siluam, in qua idem Thomas est particeps, juxta quam pergit versus aquilonem bona longitudine ad duos fluuios, qnorum vnus est circa Orehouz nominatum; dehinc per ipsum fluuium ascendit in valle, vbi commetanei sunt Bogdai et generacio Marcus, a parte Beruen; et exiens de valle cadit in viam, per quam reuertitur ad metam priorem. Vt autem huius inquisicionis et confirmacionis series irretractabilis consistat, litteras nostras ad peticionem parcium concessimus, sigilli nostri munimine roboratas. Anno ab Incarnacione Domini millesimo ducentesimo quadragesimo nono.
(A csazmai káptalannak 1421-ki „in festo Ascensionis Domini” kiadott átiratából, mely készült „Georgius filius Nicolai, filij Stephani de Pribych, in sua, nec non eiusdem Nicolai patris, ac Pauli, Nicolai et Stephani fratrum suorum carnalium” kérésére; - a budai kir. kamarai levéltárban.)