Capitulum Ecclesie Albensis vniuersis presencium inspectoribus tam presentibus quam futuris salutem in Domino. Vniuersitati vestre presentibus innotescat, quod nobilis domina vxor Petri filii Zobuslo nomine Agnes filia Petri, vna cum marito suo memorato coram nobis comparendo exhibuit nobis litteras domini Regis sub hac forma:
Nos Bela stb. (mint fentebb 201. sz. a.)
Igitur ipsa eadem domina tres villas, videlicet villam Anchal, et villam Tapula, et villam que est trans flumen Laborch cum syluis ad eandem pertinentibus infra Zalachka existentibus, quas maritus suus memoratus pro dotibus suis et rebus parafernalibus sibi statuit, coram nobis in presencia eiusdem mariti sui contulit, tradidit et donauit filiabus suis, Catharine videlicet vxori Comitis Jacov, et Petronelle vxori Comitis Philippi, ac filijs et filiabus ex eisdem procreatis et procreandis jure perpetuo et irreuocabiliter possidendas; ita siquidem, quod tam filij domine Catharine, quam filij et filie domine Petronelle ex eisdem villis et vtilitatibus earum equali iure et porcione in perpetuum gratulentur. Hoc tamen interposito, quod si dominam Petronellam antedictam filiorum vel filiarum solacio carere contingeret, tunc per totum tempus vite sue in jam dictis possessionibus equali et mera porcione frueretur vna cum sorore sua antedicta, ipsa vero decedente nec pro anima sua, nec cuiquam cognatorum suorum conferendi, seu donandi, vel quidquam ordinandi habebit facultatem; sed totaliter solis filijs et non filiabus Comitis Jacov devoluentur et remanebunt possidende. Ipsis vero filijs decedentibus filiabus eiusdem Comitis Jacov remanebunt ita secure et pacifice possidende, vt nemini cognatorum Comitis Petri seu domine Agnetis liceat easdem reuocare, sed libere et quiete in perpetuum possideat saluo iure. Nec hoc pretermittimus, quod villas sepius memoratas Comes Petrus, quamdiu superstes extiterit, pleno iure possidebit, ipso vero decedente vxori sue supradicte domine Agneti remanebunt. Quarum vsus et vtilitates ipsa eadem domina, quamdiu vixerit, integraliter percipiet; ipsa vero viam vniuerse carnis ingrediente filiabus suis pro voto, ordine et modo prehabito, relinquet in perpetuum possidendas. Insuper sepius dicta domina Agnes confessa fuit viua voce ex parte Petri mariti sui de dotibus et rebus parafernalibus suis sibi per omnia fuisse satisfactum per collacionem trium villarum predictarum. Vnde absoluit eum pure et simpliciter ab omni accione et impeticione, que occasione dotis sue et rerum parafernalium per fratres suos seu alios quoslibet cognatos moueri potuisset. Vt igitur harum satisfaccionum, collacionum seu ordinacionum series tractu temporis per quempiam cognatorum suorum nequeat reuocari, sed robur semper firmitatis perpetue obtineant, ad peticionem vtriusque partis presentes litteras sigilli nostri munimine roboratas sepedicte domine, et per eam suis filiabus et filiarum heredibus heredumque successoribus concessimus, anno gracie millesimo CC. XL. nono, septimo Idus Septembris. Magistro Achille Ecclesie nostre Preposito, Jacobo Cantore, Akus Custode, Azechiele Decano existentibus.
(IV. Béla király megerősítő okmányából, mint fentebb 202. sz. a.)