Frater Morgolt Magister Milicie Templi de Hungaria, et Frater S. Uicarius eiusdem omnibus presens scriptum inspecturis salutem in Domino. Notum sit omnibus, quod cum super diuisione terre Zeleus inter nos ex parte una, et Abbatem atque Conuentum Sancti Martini ex altera, longo tempore iurgium verteretur, tandem pace restaurata concordauimus in hunc modum, vt uidelicet media pars ipsius terre, super qua iurgabamur, siue in silua, siue in stagno cederet in partem nostram, et media in partem monasterii Sancti Martini absque vlla contradiccione perpetuo possidenda. Vt autem hoc statutum processu temporum nequeat immutari, in huius rei testimonium presentes litteras scripsimus sigillorum nostrorum inpressione roboratas. Anno uerbi Incarnati millesimo ducentesimo quadragesimo VIIII.
(Eredetie a pannonhalmi főapátságnak levéltárában.)