Nos frater H. Magister et vniuersi fratres Cruciferorum Ecclesie Sancti Stephani Regis de Strigonio significamus quibus expedit vniuersis presencium per tenorem, quod cum nos iuxta preceptum litteratorium domini nostri Bele Regis ad statuendam quandam possessionem Vrs uocatam in Comitatu Strigoniensi existentem, in concambium cuiusdam possessionis Archiepiscopatus Strigoniensis Sceuri vocatam Ecclesie et Archiepiscopatui Strigoniensi per ipsum dominum Regem traditam, cum Comite Lamperto homine Regio nostrum hominem, scilicet fratrem Mychaelem pro testimonio transmisissemus, ijdem ad nos reuersi hoc modo retulerunt; quod ipsam terram Vrs presentibus ipsis condicionarijs, quorum nomina in priuilegio ipsius domini Bele Regis plenius continentur, super ipso cambio emanato, et coram vicinis ipsius terre reambulauerunt, et facta legitima reambulacione nullo penitus contradicente simul cum omnibus vtilitatibus ipsius terre, et condicionarijs, Archiepiscopatui Strigoniensi perpetuo sub terminis statuissent infrascriptis; videlicet quod prima (meta) inciperet a parte meridionali in quodam plano monticulo, vbi essent quatuor mete terree, quarum due separarent Giule, due vero possessioni Vrs; deinde directe ad partem occidentalem, et transeun do unam uiam perueniret ad quatuor metas terreas, quarum due essent Giule, due vero possessionis Vrs; deinde uerteret se ad partem sinistram, et ueniret ad unam metam terream; abhinc flecteret se aliquantulum ad partem septemtrionalem, et ueniret ad unam metam terream; et deinde per continuas metas iuxta viam antiquam curreret ad eandem partem, et ueniret ad duas metas terreas; abhinc per continuas metas directe ad eandem partem currendo ueniret ad unam metam terream; et deinde curreret ad eandem partem, et per magnum spacium ueniret ad duas terreas metas iuxta uiam antiquam; et exinde per eandem uiam antiquam in magna silua curreret per metas simplices et dupplicatas, usque ad unum fossatum et foueam arukhat dictum; et per hoc reclinaret se usque ad magnas metas, que iuxta viam magnam prope essent Vrs; et deinde per consuetas distincciones usque ad priores metas transiret. Et quia nobis per ipsum dominum Regem in eisdem litteris mandabatur, vt si ipsius statucio posset fieri sine contradictore, tunc exinde litteras nostras eidem domino Archiepiscopo faceremus emanari; quas nos dari fecimus iusticia suadente. Datum presentibus fratre Corrardo Custode, et Magistro Dominico Notario, in octauis Pentecostes; anno Domini millesimo CCş quinquagesimo.
(Eredetie bőrhártyán, a függő pecsét elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)