In nomine Sancte Trinitatis et Indiuidue Unitatis Amen. Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex inperpetuum. Regum celsitudo requirit et sublimium debetur dignitati, ut intuitus sui oculos tanto iocundius in suos fideles iniciat, quanto ipsa fidelitas, per quam Regum Regnorumque omnium potencia roboratur, ceteris virtutibus politicis est merito preferenda, et amplioribus premijs attolenda; praesertim cum hominibus infectis corruptela seculi senescentis, quo rarior repperitur, eo carior sit habenda et ardencius amplexanda. Hac igitur consideracione inducti tenore presencium scire uolumus universos, quod cum fideles nostri Stephco Comes et Jacou filii Comitis Stephani, Gregorius et Daniel Comes filii Bribine Comitis, et Obrad, nec non et nepotes ejus, filii uidelicet Comitis Budyzlai, Nobiles de Breberio, a primeuis ipsorum temporibus paternis uestigiis inherentes tam grata semper fidelitatis obsequia et ubique attollenda coram Nostre Maiestatis oculis studiosius impedissent, ut expugnatis et effugatis Damaldo, et Boyzym, ac cognatis eorundem, quia fidelitate debita aberrarant; contra multos eciam alios aduersus Regiam Maiestatem resultantes in prelio nauali et terrestri sepe ac sepius uiriliter dimicantes, laudabilem uictoriam obtinuissent et trihumphum, per omne spacium temporis in omni seruicio nostro immobiles perstiterunt. Ad hec cum tempore persecucionis Tartharorum qualitas temporis et negocii ad partes maritimas nos exegisset declinare, ijdem ipsi nos et nostros, tamquam fideles nostri et deuoti, sedulo receptantes, vniuersa que habebant ad nostrum exposuerunt preceptum et mandatum, suas personas contra insultus Tartharicos et alios diuersos fortune casus multipliciter exponendo; quosdam eciam, qui in ipso euentu se erigere et extollere contra nos intentabant, commendabiliter represserunt. Nos igitur, quibus ex officio Regie dignitatis incumbit metiri merita singulorum, et singulis pro meritis respondere, tam eximiam bonorum actuum prerogatiuam memoriter retinentes, Comitatum Breberiensem cum omnibus utilitatibus et pertinenciis suis a progenitoribus nostris eis liberaliter datum et collatum, ac inclite recordacionis patris nostri priuilegio roboratum, quod tamen casu dicitur amissum, plene et pacifice eisdem duximus confirmandum, ut tam ipsi quam ipsorum heredes heredumque successores in perpetuum possideant pleno iure. In cuius confirmacionis et collacionis memoriam et perpetuam firmitatem presentes concessimus litteras impressione auree bulle nostre roboratas. Datum per manus venerabilis patris Benedicti Archiepiscopi Colocensis aule nostre Cancellarij. Reuerendo Stephano Archiepiscopo Strigoniensi, Basilio Cenadiensi, Gallo Vltrasiluano, Zalando Wesprimiensi, Heymone Waciensi, Philippo Zagrabiensi, Lamperto Agriensi, Achille Quinque-Ecclesiensi, Artolpho Jauriensi, Wincencio Waradiensi Episcopis, Ecclesias Dei salubriter gubernantibus, Magistro Job Preposito Albensi, aule nostre Vice-Cancellario; Rolando Palatino et Comite Posoniensi, Stephano Bano tocius Sclauonie, Chak Magistro Tawarnicorum nostrorum et Comite Supruniensi, Laurencio Woyauoda Vltrasiluano et Comite de Wlcou, Paulo Judice Curie nostre et Comite Zaladiensi, Dionisio Zounuquiensi, Herrico Simigiensi, Nicolao Magistro Dapiferorum nostrorum, Bagon Magistro Pincernarum nostrorum et Comite de Bana, Moys Mariscalco, Benedicto Musuniensi, Nicolao Ferrei Castri, Detrico Jaurinensi, Erney Worosdiensi, et aliis quam pluribus Magistratus et Comitatus tenentibus. Anno Domini M.CC.L. primo IX. kalendas Decembris, Regni autem nostri anno XVIş.
(Egyik eredeti példánya a királynak arany pecsétje alatt, a ns. Kállay családnak levéltárában. Ezen okmány szövegét már kétszáz évvel ezelőtt Lucius adta ki, De Regno Dalmatiae et Croatiae IV. könyv 9. fej.; s utána Fejér Cod. Dipl. IV. köt. 2. r. 106. l. Itt azt újra felveendőnek azért tartottuk, mert azon eredeti példány, mely közzétételünknek alapúl szolgált, a hazai diplomaticának egyik legszebb díszpéldánya.)