Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei dilectis in Christo filiabus ... Abbatisse et Conuentui Monialium inclusarum Monasterij Sancte Elisabeth in Tyrna Ordinis Sancti Damiani Strigoniensis Diocesis salutem et Apostolicam benedictionem. Diuine affluentiam pietatis habendo pre oculis, que nobis, licet inmeritis, curam generalis commisit Ecclesie, saluti omnium libenter intendimus; sed illorum precipue, qui Diuinis laudibus frequenter inuigilant, et pie uite studio sine intermissione desudant. Exhibita siquidem nobis uestra peticio continebat, quod licet sit in desiderio uestro continua per afflictionem carnis assiduam mereri premia beatorum; tamen fragilitas uestra non sufficit, quod intensionem frigoris uestrarum parcium sine incursu discriminis sustinere possitis. Quia uero decens et dignum esse dignoscitur, ut prouidentia Sedis Apostolice suffragante a uobis iugum Domini cum suauitate feratur: nos uestris supplicationibus annuentes nobis auctoritate presentium indulgemus, ut non obstante contraria consuetudine uel statuto uestri Ordinis, durante huiusmodi frigore uti pellibus libere ualeatis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere, uel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Mediolani kalendis Septembris Pontificatus nostri anno nono.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a pápa ólompecsétje vörös-sárga selyemzsinóron függ, a budai kir. kamarai levéltárban.)