Nos Paulus Judex Aule Regie et Comes Zaladiensis significamus omnibus tam presentibus quam futuris presentes litteras inspecturis, quod cum dominus noster Bela Illustris Rex Vngarie nobis dedisset in mandatis, ut terram jaculatorum suorum de villa Igrych in Parrochia Zaladiensi existencium, a terris vicinorum et commetaneorum suorum certis metis distinctam eisdem statueremus; quia negocio domini Regis et Regni incurrenti ad hoc factum prosequendum personaliter accedere non potuimus, vice et auctoritate nostra ad ea ordinanda destinauimus fidelem nostrum Peturkam Curialem Comitem Zaladiensem, precipientes eidem, quod ea omnia fideliter et diligenter ordinaret, et ordinacionem rei nobis seriatim in litteris suis remandaret. Hiis itaque omnibus factis et ordinatis percepimus per litteras eiusdem P. Curialis Comitis nostri, quod terram antedictorum jaculatorum undique certis metis consignatam eisdem statuisset. Cuius terre prima meta incipit in canisatu ab occidentali parte, et ibi sunt due mete, et commetatur terre Raduh ab aquilone; et inde gradiens superius per aquam Vruhman, peruenit ad silicem Scomorou; et inde per eandem aquam uadit super arborem silicis, et ibi sub nemore Vrhuman in angulo nemoris sunt due mete; et hinc tendens superius ad partem meridionalem per magnam spinetam peruenit ad duas metas, in quibus sunt arbores populus et ilex a parte orientali; deinde uadit super duas metas; inde super magnam uiam ad duas metas; hinc per eandem uiam declinat ad meridiem, ubi sunt due mete; inde tendit ad orientem super riuum Tout Ricolan, ubi sunt due mete in uiminibus et silicibus; inde ad meridionalem partem super frigidum puteum perueniens, transit predictum riuum ad orientem super metas Jacobi iobagionis Castri, et ibi sunt due mete, et ibi terra ipsorum commetatur terre Jacobi; inde super duas metas terreas; inde ad meridiem super duas metas; inde ad orientem Jacobo eciam commetaneo existente super duas metas; inde declinat ad meridiem super fenetum Syke, ubi in ualle Vncad meta Lengen eisdem adiungitur; inde ad orientem, ubi sunt due mete in arboribus; inde ad meridiem super duas metas in arboribus positas; inde declinat parum per uiam Vnca ad occidentem, et ibi transit riuum ad meridiem super duas metas; et inde ad orientem super fruticem juna; hinc autem per ueterem uiam ad Lengen uadit in silua super duas metas in arboribus ilicis positas; inde ad meridiem super erdeuhat; inde super duas metas in ylicibus positas, que sunt iuxta uiam; inde ad occidentem ad duas metas terreas; inde ad meridiem super duas metas arboreas; inde perueniens ad quosdam piros descendit in uallem viminum, et eadem uimina transit sub monte Sceltu ad meridiem, ipso monte ad occidentem remanente, et in fine montis ac silue sunt mete; et hinc de parte Lengen per uallem et fenetum uadit ad orientem super angulum silue, et in erdeuhat sunt mete in arboribus pomi et ilicis posite; inde super duas metas in ilice positas ad meridiem; et inde super pirum cruce signatum (így); inde iuxta uiam ad duas metas; inde per uiam declinat ad orientem ad duas metas in ylice positas, et ibi commetantur Acus et Augustinus eisdem, et ibi multis metis ueteribus et nouis per uiam siluanam currentibus commetatur ipsis uilla Cal; et inde declinat partim ad meridiem, partim uero ad occidentem super ueterem uiam ad tres metas; et inde descendit per unum (így) uallem ad occidentem, et ibi ipsis erunt commetanei de Busnuk, ubi sunt tres mete; et inde tendens ad aquilonem uadit super magnum pirum; et inde super uiam unius uallis uadit super duas metas super ilicibus positas; inde tendens ad occidentem ascendit super montem per siluam, et in monte illo est meta in ilice; inde uadit ad occidentem per medium silue super arborem gemelchyn et ilycis; inde per ueterem uiam Dusnuk ueniet super pirum; inde parum ad aquilonem per uallem susscipit uilla Pacha per duas metas positas iuxta uallem Kokcitya penes uiam Culun; inde per quendam riuum uadit super metas in ilyce positas; inde transiens per medium riuuli per uallem uadit ad occidentalem partem ad duas metas per magnam uiam in piro positas; item inde currit per magnam uiam et ascendit per semitam Lengen super duas metas, in quibus sunt cerasi; inde tendens ad occidentem iuxta ueterem uiam uadit super duas metas in arbore pirus et gemelchyn positas; inde super duas metas, in quibus sunt populus et cerasus in Telukfyn; inde per semitam Hygteluk uadit ad angulum nemoris ad arbores pomi et piri; inde uadit ad finem nemoris, et ibi sunt due mete in ylicibus posite; et per eandem semitam uadit ad aquilonem; et inde parum declinat ad meridiem super duas metas in arboribus scyl positas; inde per magnam spinetam penes uiam Copurnuk uadit super duas metas sitas in arboribus gemelchen; inde uadit super duas metas terreas; inde uadit super duas metas per ueterem uiam ad occidentem super aquam Hunta, et eandem aquam Hunta transiens per medium ascendit super monte Vtga, et ad unum pirum cum meta circumdatur; inde in culmine montis Vtga uadit super arborem nucis; inde ad aquilonem super duas metas; inde tendens ad occidentem declinat ad aquilonem super Canisam ad metas priores, et sic mete eiusdem terre terminantur. Hoc eciam interponimus, quod feneta illa, que uillam de Pacha aicculatoribus (így jaculatoribus helyett) Regis cambire non potuerint, eisdem statuimus possidenda, sicut in primis possidebant, et ligna uirgulti, que est ante Kolgar, eisdem communiter incidenda. Vt igitur processu temporis series facte et ordinate rei per alicuius calumpniam uel litem detrimentum uel contradicciones non paciatur, sicut per litteras eiusdem Peturke Comitis constitit nobis, presentes litteras sepedictis iaculatoribus Regis dedimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno ab Incarnacione Domini Mş CCş Lş primo. Nec hoc silencio preterimus, quod pretaxati commetanei premissam ordinacionem et metarum assignacionem, cum requisiti a nobis presencialiter fuissent, in nullo contradixerunt, et hec omnia legitime facta sunt protestati.
(IV. Béla királynak 1255-ki megerősítő privilegiumából, mint alább.)