Ego Deta filius Corneli Comitis omnibus in Christo pie uiuentibus presens scriptum inspecturis salutem in uero Saluatore. Quoniam causis secundum iusticiam dispositis infructuosa obliuio sepe solet nouercari, idcirco quod in presenciarum geritur congruo scripture testimonio duxi perpetuandum. Vniuersitati igitur omnium innotescat scire uolencium, quod pro remedio anime fratris mei Dominici, qui sibi elegit sepulturam in claustro Sancti Mauricii de Bel, constitui unum seruum meum noraine Chekam cum filio suo nomine Chulgu et cum omnibus heredibus in futurum sibi succedentibus tali condicione, ut in octauis Sancti Nycolai annuatim conferat fratribus de Bel has exequias; uidelicet L panes albos, VI ydrias cereuisie, unius anni uitulum, anserem et duas gallinas. Et ut hoc seruicium predictus Cheka plenarie possit persoluere, contuli sibi uiginti iugera terrarum et particulam silue sibi sufficientem. Item aliura seruum meum contuli Sancto Gerardo Capelle eiusdem Monasterii cuius - - - tali nonomine, Abel filius Hecchu; tamen cum tali seruicio constitui, ut cum suis heredibus Beato Gerardo campanizet. Vt autem hec donacio sine aliqua retraccione vel calumpnia inuiolabiliter processu temporum perpetuo possit permanere, litteras presentes sigillo Gregorii fratris mei feci roborari, quia ego sigillum proprium non habebam. Anno Domini Mş CCş LIş.
(Eredetie a pannonhalmi főapátságnak levéltárában.)