Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Grallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex vniuersis Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in eo, qui salus est omnium. Regum Celsitudo conuenit, et sublimium conuenit dignitati, ut suorum oculorum intuitus tanto iocundius in suos fideles iniciat, quanto ipsa fidelitas, per quam Regum Regnorumque omnium potencia roboratur, ceteris uirtutibus polliticis est preferenda et amplioribus premiis attollenda. Hac igitur consideracione inducti ad uniuersorum noticiam tam presencium quam posterorum uolumus peruenire, quod cum fidelis noster Oltumanus filius Petrus de genere Gurka Comitis, multis fidelitatis obsequiis indesinenter et indefesse nobis et Corone exibitis coram nostre Maiestatis oculis laudabiliter efulsisset, nolentes sue probitatis opera et merita tam attollenda sub silencio preterire, aliqua de illis ad reformacionem (így) succedencium duximus in medium proponeoda. Ipse siquidem a primeuis sue iuuentutis temporibus fidelis extitit nobis et Corone, et opera fidelitatis semper studuit exibere. Cum enim accincti milicia Regni nostri cum exercitu valido intrassemus in Austriam contra Teutonicos in castro Walterstorph, quod Deo propicio uiribus nostre fortitudinis cepimus et penitus destruximus, viriliter inter alios bellatores nostros ac strenue dimicauit. Ad hec in obsessione castri Korsalach idem Oltumanus in conflictu, quem dilectus et fidelis noster Magister Moys vna cum aliis quibusdam Baronibus nostris iniuit cum aduersariis patenter pariter et potenter, wlnus in se excepit non modicum acie aduersa, per quod ulnus ad debilitacionem sue manus dextre ydem peruenit. Nos igitur, quibus ex officio Regie dignitatis incumbit metiri merita singulorum, et singulis pro meritis respondere, volentes sibi grata reconpensacione occurrere, quamquam retribucio minor sit merito, et quasi ualde modica inspecta magnitudine fidelitatis nobis in hoc et toti Regni inpensorum, terram Ozlar arabilem ad tria aratra abitatore carentem contulimus, dedimus atque tradidimus Oltumano memorato, sibi suisque heredibus, heredumque successoribus pacifice et quiete perpetuo possidendam, fecimusque predictum Oltumanum introduci per fidelem et dilectum nostrum Magistrum Job Prepositum Budensem in corporalera possessionem terre memorate. Mete igitur seu termini dicte terre, sicut idem dilectus et fidelis noster Magister Job nobis retulit, hoc ordine distinguntur: Quod ab oriente sunt due mete, quarum altera separat terras Becha et Prich filiorum Georgii; inde uergit ad terras Johannis filii Yllw, in qua terra transit stratam publicam, et ascendit in ualle inter duos montes, ibi perueniet a plaga meridionali ad terras Abbatis de Pankutha nomine Wry; deinde perneniet hereditariam terram Oltumani supradicti; ex parte autem occidentalis plage separat terra Abbatis Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie, ubi sunt tres mete capitales, et perueniet ad empticias terras Oltumani sepius memorati; de qua tendit ad metas priores. Ut igitur nostra donacio seu concessio robur perpetue stabilitatis ac firmitatis opptineat, in argumentum amplioris fidei presentes eidem concessimus litteras sigilli nostri dupplicis munimine roboratas. Datum anno Dominice Incarnacionis Mş CCş quinquagesimo secundo, decimo kalendas Maij, Regni autem nostri decimo octauo.
(Eredetie bőrhártyán, a sárga-vörös selyemzsinóron függöt pecsét elveszett. Budai kir. kamarai levéltárban. V. ö. Fejér Cod. Dipl. IV. k. 2. r. 170. l.)