Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Licet Regalis prouidencia Maiestatis ad quoslibet libenter habere se debeat; illos tamen ampliori munificencie sue gracia prosequi consueuit et fouere; quorum fidelitatis constanciam per uirtutum opera comprobauit. Proinde ad vniuersorum tam presencium quam posterorum noticiam peruenire volumus presencium per tenorem, quod cum Petrus Comes filius Protasij fidelis noster nobis multa et grata exhibuisset seruicia, nos eidem pro multiplicum seruiciorum suorum meritis debito volentes remuneracionis respondere beneficio, terram Witalis jobagionis Castri Gvmuriensis, commetaneis eiusdem, videlicet Jank, Damazlov, Demetrio et Paulus pro se et pro consanguineis suis in presencia nostra constitutis et consencientibus; et terram Nymhiri, ac terram Roberti de generacione seruiencium nostrorum, quas habebant in Comitatu Gvmuriensi, illis sine herede decedentibus ad nos iure Regio deuolutas, ipsi Petro Comiti et suis successoribus donauimus, contulimus atque tradidimus jure pleno perpetuo possidendas. In quarum terrarum corporalem possessionem ipsum Petrum Comitem per fidelem nostrum Tekus Comitem fecimus introduci; qui sicut nobis in suis litteris intimauit, ipsas terras Petro Comiti memorato sub eisdem veteribus metis, sub quibus eas supradicti Witalis, Nymhyre et Robertus possidebant, assignauit. In cuius rei testimonium presentes eidem Petro Comiti concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Dominice Incarnacionis millessimo ducentesimo quinquagesimo secundo VII. kalendas Maii, anno autem Regni nostri octauo decimo.
(Eredetie bőrhártyán, a sárga-barna selyemzsinóron függött pecsét elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)