Omnibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis Agriensis Ecclesie Capitulum salutem in Domino. Significamus nos recepisse litteras venerabilis patris et dommi nostri Lamperti Episcopi Agriensis sub hac forma:
Datum pro memoria: quod constitutis in nostra presencia Pud Comite, et Egidio de villa Nogoloz; idem Egidius proposuit, quod a Peturd filio Georgij emisset terram super fideiussoria caucione eiusdem Pud Comitis pvo vtraque parte pro sex marcis, quarum quartam dimidiam marcam soluisse dicebat, eodem Pud Comite hoc idem affirmante. Quantitatem vero ipsius terre taliter ijdem expresserunt, quod incipiendo a superiori fine fruticum Hawart vadit iuxta magnam viam, que venit de Ker vsque terram Georgij filij Regve et versus Zerench, sicut idem Peturd possidebat, predicto Egidio vendidisset. Datum in Nogoloz in octaua Sancti Johannis Apostoli.
Postmodum autem prefatus Peturd coram nobis personaliter constitutus, terram predictam Sucta et Ratka nuncupatam sub quantitate suprascripta confessus est ipsi Egidio vendidisse, ac summam predictarum sex marcarum plene ab eodem recepisse, Pud Comite coram nobis hoc idem affirmante. In cuius rei euidenciam ad instanciam parcium tradidimus presens scriptum communi fratrum nostrorum consensu; presentibus tamen Nicolao Preposito, Farkasio Cantore, Thoma Lectore, Petro de Vngh Archydiaconis et aliis multis. Anno Domini Mş CCş quinguagesimo secundo. Regnante glorioso Hungarie Rege Bela, Stephano Strigoniensi, Benedicto Colocensi Archyepiscopis; domino nostro Lamperto Agriensi Episcopo existente.
(Az egri káptalannak „Magister Paulus filius Johannis de Luka” kérésére 1348. „in octauis festi Assumpcionis Beate virginis. Regnante Lodouico Dei graoia Illustri Rege Hungarie, Chanadino Strigoniensi, St. Colocensi Archyepiscopis et domino nostro venerabili in Christo patre N. Dei et Apostolice Sedis gracia Episcopo Agriensi existente” - - kiadott átiratából a budai kir. kamarai levéltárban.)