Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie Cumanieque Rex vniuersis Christi fidelibus, presentem paginam inspecturis salutem et omne bonum. Cum terram Georgij filij Valentini existentem in villa Vngyney, qui ob crimen furti suspendio patibuli uitain finiuit, Ecclesie Sancti Michaelis site in insula nostra Budensi, in qua fratres Ordinis Premonstratensis commorantur, contulissemus perpetuo possidendam; Aba de genere Opovr dictos fratres traxit in causam, dicens iam dictam terram ad socrum suam racione dotis pertinere. Cui nos probacionem indiximus, ut iuris ordo postulabat, qui omnino defecit in probacione. Et licet sufficere debuisset ad imponendum auctori silencium, cum actore non probante reus, etsi nichil prestitit, absolui debeat; ex superhabundanti tamen fama communis, et assercio uicinorum concors nos ad plenum certificauit, terram memoratam ad supradictum Georgium, et ad nullam aliam personam semper pertinuisse. Propter quod ipsam fratribus antedictis nomine Ecclesie memorate duximus in perpetuum confirmandam, parti aduerse silencium perpetuum, sicut decuit, imponentes. Mete autem et termini ipsius terre, sicut per litteras fratris Jacobi Magistri Domus Hospitalis Sancti Regis de Strigonio fidelis nosri, cui inspeccionem eiusdem terre ac metarum commiseramus, nobis constitit, hoc ordine distinguntur; in primis aput ecclesiam Omnium Sanctorum de supradicta villa Vngyney continet vnum fundum curie, et similiter eadem ecclesia pertinet ad terram sepedictam, et habet iugera arabilia quadraginta et septem; silua uero ipsius continet iugera quindecim, et habet fenetum, quantum potest sufficere per diem uni hominj ad falcandum. Commetanei uero eiusdem terre sunt Capitulum Ecclesie Sancti Adalberti, Capitulum Ecclesie Sancti Petri Budensis, et fratres Sancti Regis de Teluky, filius Siluestri, et filij Martelli. In cuius rei testimonium presentes eisdem fratribus concessimus litteras sigillorum nostrorum munimine roboratas. Datum anno gracie Mş CCş LIIIş, sexto kalendas Junij, anno autem Regni nostri decimo octauo.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a király pecsétjének töredéke vörös-sárga selyemzsinóron függ, a budai kir. kamarai levéltárban.)