Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie Lodomerie Cvmanieque Rex omnibus presentem paginam inspecturis salutem in omnium saluatore. Cvm in multitudine plebis honor Regis et gloria attendatur; dignum est, et omni conuenit racioni, sic ad illos mauum misericordie extendere, ut populus sibi seruiens numero semper et viribus augeatur. Ad vniuersorum igitur noticiam tam presencium quam futurorum harum serie volumus peruenire, quod accedentes in nostram presenciam hospites nostri in subvrbio Bors existentes, conquesti sunt nobis, vt cum priuilegium ipsorum super forma libertatis ipsorum, a nobis ante aduentum Tartarorum concessum, tempore persecucionis Tartarorum iu fuga iam vetustate consumptum eisdem renouare dignaremur. Quorum nos peticionibus iustis satisfacere volentes, dictum priuilegium moti misericordia duximus renouandum. Cuius priuilegij tenor talis est:
Bela stb. (kötvetkezik a királynak 1240-ki privilegiuma, mint fentebb 65. sz. a.)
Ut igitur hec renouacionis series perpetue robur obtineat firmitatis, presentes litteras concessimus dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo tercio pridie kalendas Junij, Regni autem nostri anno decimo oetauo.
(Eredetie bőrhártyán, a függő pecsét elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)